Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quid? rusticorum monstra detester deum,
  2. Faunos, Priapos, fistularum praesides,
  3. nymphas natantes incolasque aquatiles,
  4. sitas sub alto, more ranarum, lacu,
  5. divinitatis ius in algis vilibus?
  6. ad haec colenda me vocas, censor bone?
  7. potesne quidquam tale, si sanum sapis,
  8. sanctum putare? nonne pulmonem movet
  9. derisus istas intuens ineptias,
  10. quas vinolentae somniis fingunt anus?
  11. aut si quod usquam est vanitatis mysticae
  12. nobis colendum est, ipse primus incipe:
  13. promisce adora quidquid in terris sacri est,
  14. deos Latinos et deos Aegyptios,
  15. quis Roma libat, quis Canopus supplicat.
  16. venerem precaris, conprecare et simiam.
  17. placet sacratus aspis Aesculapii:
  18. crocodillus, ibis et canis cur displicent?
  19. adpone porris religiosas arulas,
  20. venerare acerbum caepe, mordax allium.