Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cygnus stuprator peccat inter pulpita,
  2. saltat Tonantem tauricornem ludius:
  3. spectator horum pontifex summus sedes
  4. ridesque et ipse, nec negando diluis,
  5. cum fama tanti polluatur numinis.
  6. cur tu, sacrate, per cachinnos solveris
  7. cum se maritum fingit Alcmenae deus?
  8. meretrix Adonem vulneratum scaenica
  9. libidinoso plangit adfectu palam,
  10. nec te lupanar Cypridis sanctae movet?
  11. quid quod sub ipsis veritas signis patet,
  12. formata in aere criminum vestigiis?
  13. quid vult sigillum semper adfixum Iovi
  14. avis ministrae? nempe velox armiger
  15. leno, exoletum qui tyranno pertulit.
  16. facem recincta veste praetendit Ceres:
  17. cur, si deorum nemo rapuit virginem,
  18. p.246
  19. quam nocte quaerens mater errat pervigil?
  20. fusos rotantem cernimus Tirynthium:
  21. cur, si Neaerae non fuit ludibrio?