Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sed, credo, magni limen amplectar Iovis,
  2. qui si citetur legibus vestris reus,
  3. laqueis minacis implicatus Iuliae
  4. luat severam victus 1 et Scantiniam,
  5. te cognitore dignus ire in carcerem.
  6. quid? aureorum conditorem temporum
  7. censes colendum? quem fugacem non negas
  8. latuisse furtim dum reformidat malum;
  9. quem si beate vivere audit Iuppiter,
  10. plectat necesse est occulendi conscios.
  11. quid inter aras dissidentum numinum
  12. putas agendum? Martis indignabitur
  13. p.244
  14. offensa virtus si colatur Lemnius,
  15. Iunonis iram sentiet quisque ut deum
  16. signo aut sacello consecrarit Herculem.
  17. dicis licenter haec poetas fingere,
  18. sed sunt et ipsi talibus mysteriis
  19. tecum dicati, quodque describunt, colunt,
  20. tu cur piaclum tam libenter lectitas?
  21. cur in theatris te vidente id plauditur?