Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Romane, Christi fortis adsertor Dei,
  2. elinguis oris organum fautor move,
  3. largire comptum carmen infantissimo,
  4. fac ut tuarum mira laudum concinam,
  5. nam scis et ipse posse mutos eloqui.
  6. plectrum palati et faucium saevus tibi
  7. tortor revulsit, nec tamen silentium
  8. indixit ori quo fatebaris Deum.
  9. vox veritatis testis extingui nequit,
  10. p.230
  11. nec si recisis palpitet meatibus.
  12. sic noster haerens sermo lingua debili
  13. balbutit et modis laborat absonis,
  14. sed si superno rore respergas iecur
  15. et spiritali lacte pectus inriges,
  16. vox inpeditos rauca laxabit sonos.
  17. evangelista scripsit ipsum talia
  18. praecepta Messian dedisse apostolis:
  19. ‘nolite verba, cum sacramentum meum
  20. erit canendum, providenter quaerere;
  21. ego inparatis quae loquantur suggeram.’