Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nubunt puellae, saepe luduntur dolis,
  2. amasionum comprimuntur fraudibus,
  3. incesta fervent, furta moechorum calent,
  4. fallit maritus, odit uxor paelicem,
  5. deos catenae conligant adulteros.
  6. ostende, quaeso, quas ad aras praecipis
  7. vervece caeso fumet ut caespes meus?
  8. Delphosne pergam? sed vetat palaestrici
  9. p.242
  10. corrupta ephebi fama, quem vester deus
  11. effeminavit gymnadis licentia.
  12. mox flevit inpuratus occisum gravi
  13. disco et dicavit florulentum subcubam.
  14. conductus idem pavit alienum pecus,
  15. furem deinde perditi passus gregis
  16. segnis bubulcus tela et ipsa perdidit.
  17. an ad Cybebes ibo lucum pineum?
  18. puer sed obstat gallus ob libidinem
  19. per triste vulnus perque sectum dedecus
  20. ab inpudicae tutus amplexu deae,
  21. per multa Matri sacra plorandus spado.