Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quid illa turpis pompa? nempe ignobiles
  2. vos esse monstrat, cum luperci curritis.
  3. quem servulorum non rear vilissimum,
  4. nudus plateas si per omnes cursitans
  5. pulset puellas verbere ictas ludicro?
  6. miseret tuorum me sacrorum et principum
  7. morumque, Roma, saeculi summum caput,
  8. age explicemus, si placet, mysteria,
  9. praefecte, vestra: iam necesse est audias,
  10. nolis velisne, quid colatis sordium.
  11. nec terret ista, qua tumes, vesania,
  12. quod vultuosus, quod supinus, quod rigens
  13. tormenta leti comminans asperi:
  14. si me movere rebus ullis niteris,
  15. ratione mecum, non furore, dimica.
  16. iubes, relictis Patris et Christi sacris,
  17. ut tecum adorem feminas mille ac mares,
  18. deas deosque, deque sexu duplici
  19. natos, nepotes, abnepotes editos
  20. et tot stuprorum sordidam prosapiam.