Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cessabit equidem tortor et sector dehinc,
  2. iudex minatur ‘sed peremptoris manus
  3. succedet illis, strangulatrix faucium;
  4. aliter silere nescit oris garruli
  5. vox inquieta, quam tubam si fregero.’
  6. dixit, foroque protrahi iussit virum,
  7. p.302
  8. trudi in tenebras noxialis careeris;
  9. elidit illic fune collum martyris
  10. lictor nefandus, sic peracta est passio;
  11. anima absoluta vinculis caelum petit.
  12. gesta intimasse cuncta fertur principi
  13. praefectus addens ordinem voluminum
  14. seriemque tantae digerens tragoediae:
  15. laetatus omne crimen in fasces refert
  16. suum tyrannus chartulis vivacibus.
  17. illas sed aetas conficit diutina,
  18. fuligo fuseat, pulvis obducit situ,
  19. carpit senectus aut ruinis obruit:
  20. inscripta Christo pagina inmortalis est,
  21. nec obsolescit ullus in caelis apex.