Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. functum deinde cum reliquit spiritus
  2. et ad sepulcrum pompa fertur funeris,
  3. partes per ipsas inprimuntur bratteae;
  4. insignis auri lammina obducit cutem,
  5. tegitur metallo, quod perustum est ignibus.
  6. has ferre poenas cogitur gentilitas,
  7. hac di coercent lege cultores suos:
  8. sic daemon ipse ludit hos quos ceperit,
  9. docet execrandas ferre contumelias,
  10. tormenta inuri mandat infelicibus.
  11. at noster iste sanguis ex vestra fluit
  12. crudelitate, vos tyrannide inpia
  13. exulceratis innocentum corpora,
  14. si vos sinatis, incruente vivimus,
  15. at si cruente puniamur, vincimus.
  16. sed iam silebo; finis instat debitus,
  17. finis malorum, passionis gloria;
  18. iam non licebit, inprobe, ut licuit modo,
  19. torquere nostra vel secare viscera;
  20. cedas necesse est victus et iam desinas.’