Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cultrum in lacertos exerit fanaticus
  2. sectisque Matrem bracchiis placat deam,
  3. furere ac rotari ius putatur mysticum;
  4. parca ad secandum dextra fertur inpia,
  5. caelum meretur vulnerum crudelitas.
  6. ast hic metenda dedicat genitalia,
  7. numen reciso mitigans ab inguine
  8. offert pudendum semivir donum deae:
  9. illam revulsa masculini germinis
  10. vena effluenti pascit auctam sanguine.
  11. uterque sexus sanctitati displicet,
  12. medium retentat inter alternum genus,
  13. mas esse cessat ille, nec fit femina,
  14. felix deorum mater inberbes sibi
  15. p.300
  16. parat ministros levibus 1 novaculis.
  17. quid, cum sacrandus accipit sphragitidas?
  18. acus minutas ingerunt fornacibus,
  19. his membra pergunt urere, ut igniverint;
  20. quamcumque partem corporis fervens nota
  21. stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.