Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. postquam cadaver sanguine egesto rigens
  2. conpage ab illa flamines retraxerint
  3. procedit inde pontifex visu horridus,
  4. ostentat udum verticem, barbam gravem,
  5. vittas madentes atque amictus ebrios.
  6. p.298
  7. hunc inquinatum talibus contagiis,
  8. tabo recentis sordidum piaculi,
  9. omnes salutant atque adorant eminus,
  10. vilis quod illum sanguis et bos mortuus
  11. foedis latentem sub cavernis laverint.
  12. addamus illam, vis, hecatomben tuam,
  13. centena ferro cum cadunt animalia,
  14. variaque abundans caede restagnat cruor,
  15. vix ut cruentis augures natatibus
  16. possint meare per profundum sanguinis?
  17. sed quid macellum pingue pulvinarium,
  18. quid maximorum lancinatores gregum
  19. eviscerata carne crudos criminor?
  20. sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis,
  21. votivus et cum membra detruncat dolor.