Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. huc taurus ingens fronte torva et hispida
  2. sertis revinctus aut per armos floreis
  3. aut inpeditis cornibus deducitur,
  4. nec non et auro frons coruscat hostiae,
  5. saetasque fulgor brattealis inficit.
  6. hic ut statuta est inmolanda belua,
  7. pectus sacrato dividunt venabulo;
  8. eructat amplum vulnus undam sanguinis
  9. ferventis, inque texta pontis subditi
  10. fundit vaporum flumen et late aestuat.
  11. tum per frequentes mille rimarum vias
  12. inlapsus imber tabidum rorem pluit,
  13. defossus intus quem sacerdos excipit
  14. guttas ad omnes turpe subiectans caput
  15. et veste et omni putrefactus corpore.
  16. quin os supinat, obvias offert genas,
  17. supponit aures, labra, nares obicit,
  18. oculos et ipsos perluit liquoribus,
  19. nec iam palato parcit et linguam rigat,
  20. donec cruorem totus atrum conbibat.