Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. difficilesque moras animae ac retinacula vitae
  2. relaxat, artas et latebras expedit,
  3. sanguis ab interno venarum fonte patentes
  4. vias secutus deserit praecordia,
  5. totque foraminibus penetrati corporis exit .
  6. fibrarum anhelans ille vitalis calor,
  7. haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes,
  8. p.228
  9. miraris, ista est Cassiani gloria,
  10. suggere si quod habes iustum vel amabile votum,
  11. spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.
  12. audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,
  13. ratasque reddit quas videt probabiles.’
  14. pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,
  15. altar tepescit ore, saxum pectore.
  16. tunc arcana mei percenseo cuncta laboris,
  17. tunc quod petebam, quod timebam murmuro,
  18. et post terga domum dubia sub sorte relictam
  19. et spem futuri forte nutantem boni.
  20. audior, urbem adeo, dextris successibus utor:
  21. domum revertor, Cassianum praedico.