Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit.
  2. illa laus occulta non est nec senescit tempore,
  3. missa quod sursum per auras evolarunt munera,
  4. quae viam patere caeli praemicando ostenderent.
  5. illius fidem figurans nube fertur anulus,
  6. hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,
  7. quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
  8. per poli liquentis axem fulgor auri absconditur
  9. ac diu visum sequacem textilis candor fugit;
  10. subvehuntur usque in astra nec videntur amplius.
  11. vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex
  12. p.106
  13. et manum repressit haerens ac stupore obpalluit:
  14. sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.
  15. iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,
  16. quam sacrum crudelis error immolant sanguinem?
  17. credis in Deum relatos hostiarum spiritus?
  18. cerne quam palam feroces hic domantur daemones,
  19. qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia,
  20. strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
  21. tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo