Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*](Wirceb. fol. 112 ) Dauid sanctus magisterium diuinae instituens eruditionis et (in)dissolubilis uerbi in hominibus constituens fundamentum, dum omne in se in quod electus fuerat exultat, primi psalmi opus dirigens et diuinae naturae ostendit gloriam et uiuendi omnibus posuit disciplinam dicens: beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Cui necessario psalmo, quia primus est omni principium est, titulus in superscribtione non ponitur, quoniam qui id quod primum fuit nouit et ita non fecerit, possidentis peccati titulus non tenetur, sicut scribtum est: quis enim uocat per se uocitum? et alibi: iusto lex posita non est. Quod quamuis profeticus sermo deo soli qui solus hoc potuit adsignet, tamen et nos ita deo Christo seruire persuadit, ut peccatorum nube detersa et Christi in nos natiuitate reparata,

si Christum omnium scimus esse principium et hominem Christi agnoscamus habitaculum, dignum tali habitatori domicilium praeparemus quod [*]( 7 Ps. 1, 1. 13 quis enim etc.] unde haec desumpta sint, erui non potuit. 14 I. Tim. 1, 9. 16 cf. Es. 44, 22. ) [*]( 2 Uid. subscript. tract. sexti; frequens est apud Hilarium haec inscriptio: \'tractatus psalmi\' etc. 3 uerba bAUlb — €RUblTIO?MIS€t\' tres complentia uersus rubro colore exarata sunt 4 uersus incipit a OISSOl, UBll, lS, deficiente syllaba IN, cf.60,6 11 fUITUItT6ITA, t (in tE) expunctum 12 TITUIUS] cogites de TITUllS, cf. 26, 6 13 lJOCJtum] cf. Roensch, It. et Uulg.2 p. 521 16 peRSUAblT] cf. supra 30, 18 18 AQ\'fMOSCA(T)US] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 51. 320 )

83
non ambitionis saecularis error inclinet aut concupiscentia deprauet aut auaritia decoloret, sed quod perennis uitae splendore ditatum et Christi dei templum et legis testamentum et saluatoris dignum inuenietur habitaculum dicente Paulo: templum dei estis et deus habitat in uobis, et alibi: scitote quia, si I quis uiolauerit templum dei quod estis uos, disperdet illum deus. Quod intellegentes scimus quoniam templum dei sumus et deus habitat in nobis; maior metus criminis est et euidentior poena peccati eundem cotidianum testem habere quem iudicem illique debere mortem quem uitae intellegimus auctorem. Omnes enim corpus Christi sumus et membra ex parte; nam quod renascimur in salutem, misericordiae est, non naturae,

ut, si natiuitate carnis adstricti et mundialis mali uitiis obligati peccatorum uiam et consilia non euasimus inpiorum uel baptizati in Christo Christum induentes, ita perennis uitae sequamur heredem, ut nec cui renuntiauimus inueniamur participes nec cui credimus infideles.

Et ideo profetici sermonis intellegentes eloquium estote tales, quales uos pater deus fecit, estote tales, quales uos manus patris instituit, quoniam imago et similitudo dei, quod estis uos, corruptelae inlecebras I et blandimenta non quaerit, omneque impiorum consilium et peccatorum uiae, cathedrae pestilentiae, corruptae carnis astutia et polluti corporis officina, sicut scribtum est: corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa [*]( 4I.Cor.3,16. 5ib.3,17. 11 cf. ib. 6, 15. Ui Gal. 3,27. 24Sap.9,15. ) [*]( A. 1 SECUĮAłUS INClirvJ€TtAUX, I (ante AUt) lin. del. 3 EttEffi plum, Et lin. del. 4 \'NUEINIEtUR] nolui mutare in coniunct. praes. uel imperf. 6 UOlAU€RIT, cf. 74, 25 9 Eu,hENt\'OR] prima littera E in margine praefixa 10 ,ĮhqUAE, A lin. del. 11 erat INTelllQlfDUS 12 EtIXI, t lin. del. 14 Of)ĮĮ<;At E lin. del. 18 SCrWnCS, E lin. del. 21 CORRUptJlAE f)ĮANhłffiENNON 22 pEStłLENtJA 23 OffCINA, supplendumne Est? 25 het\', b lin. et puncto del. EhERRENA, Et uno puncto et duab. lin. del., cf. supra u. 3 ) [*]( 6* )

84
cogitantem. Haec est enim modulatio cupiditatis, irae ictus, pollicitatio insanabilis, arma serpentis, calliditas inimici, adulatio extrarii, subiugatio nostri, corruptela sui. Per hanc expugnator inimicus

artes suas inserit et insidiis suis per occulta fallentibus zabolus obrepit, dum percutit ut terreat uel dum blanditur ut fallat. Sic denique apostolus Paulus, quid ipse uellet ostendens et quid ne fieret repugnaret, dixit: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum ducentem me in lege peccati, et alibi: scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. Sic et profeta de hoc loquens ait: in montem altum ascende, qui euangelizas Sion; exalta uiribus uocem tuam qui euangelizas Hierusalem; exalta, ne timeas; dic populo huic \'omnis caro ut faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni; aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum.\' Et alibi ait: ego stabo super speculationem meam, ut uideam et audiam, quis loquatur in me et quid respondeam in accusatione mea; et alibi:

audi, populus meus, qui beatificant UOS seducunt uos et semitas pedum uestrorum conturbant. Quorum si naturam intellegimus et uitiorum consortium non habemus, necessario regnum quod caro et sanguis non percipiet, consequimur. Sic denique Rebecca ad fidem mysterii operantis electa duorum in utero suo populorum pugnas uidens [*]( 7 Rom. 7, 23. 9 scio quia] Rom. 7, 18. 25. 12 Es. 40, 9. 6—8; I. Petro 1, 24 al.; Sabatarii cod. Colb. ad Marc. 1, 3. 17 Habac. 2, 1. 20 Es. 3, 12. 23 I. Cor. 15, 50. 24 cf. Gen. 25, 22 sqq.; Rom. 9, 10 sqq. ) [*]( 2 SeRpervJT€S, E (in YES) lin. del. 3 CORRUptflAUI, E ex J fact. 4 otullA 12 moaRXea), R lin. del., cf. 74, 23 13 eUA7lQ€leZAS, ∈ (in le) lin. del. 14 eUANQeleZAS, E (in le) lin. del. 16 UT (post fAEINUm), U lin. del. 17 AIT scripsi, cod. Ab (an scrib. At?) 19 ACCUSATIONe~\'(D€A, uid. 69, 13 24 conicias CONsEquEmuR 25 op€RA~T€S, E (in T€S) lin. del. erat UtERE, cf. 87, 3 )

85
Esau dolore partus sui edidit, qui primitiua sua perderet, et Iacob protulit in salutem, quem Christus faceret heredem. In I quo et uos, dilectissimi fratres, tamquam fideles serui et, sicut scribtum est, fili dei et coheredes Christi operantes in testimonio loquendorum castificate animas uestras ad obaudiendum fidei nec configurantes uos ignorantes uitae desideriis in quibus erubescitis stipendia uellitis accipere peccati, sed iter psalmidici sermonis intrantes ambulate in lege domini, ut tamquam lignum quod plantatum est iuxta decursus aquarum diuinorum

sermonum fontibus inrigati uirentis intellectus palmites proferatis maturos et permanentes honestae uitae fructus, quos non corruptibilis habitaculi uoluptarium tempus eduxit, sed quos diuini sermonis eruditio fecundarit, ut non decidentibus foliis mandatorum perpetua luce contecti peccatorum supplicia respuere et requiem possimus habere iustorum per Iesum Christum. [*]( 4 Rom. 8, 17; cf. Prisco can. LXXII et LXXVIII. 5 I. Petro 1, 22. 6 configurantes] I. Petro 1, 14; uid. supra 9, 24 ubi in eodem uersu habes ignorantiae\'; pro uocab. \'uitae5, quod utroque loco in nostro codice occurrit, It. et Uulg. exhibent \'uestrae\'. 7 in quibus] Rom. 6, 21. stipendia] cf. Rom. 6,23. 8 cf. Ps. 118,1. 9 Ps. 1,3. 11 cf. Apoc. 14,18. 12. 14 cf. Ps. 1, 3.\' ) [*]( 3 flbelis 4 cobenebfs, I lin. del. 6 CON fbçURANITES, U (in pu) lin. et puncto del. fortasse IQNJORANTIS1 scrib. est I 7 CRUBESCItlS, E ex I fact. UEU\'tJS] cf. 39, 2 ACCEpERE, E (in CE) lin. del. 8 ITOR, 0 lin. del., cf. 58, 7 11 UJRENITES pRO fERENTES fort. p€R(T)AN€N\'TIS scrib. est 12 bONEStAE U 1\'LAE fRUCTUS 13 EhUXIt] cogites de EbUXEItIT, cf. 4, 2; 32, 16 al. 16 xpm\'lf\'Nlt TRACTATUslpSAĮm, pR.ffi,I,NC,plt TRACTATUS1 pSAlCDI tERtllll1 )

86