Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

circumscribta uincatur in nobis, quoniam, sicut scribtum est, constitutis terminis gentium secundum numeros angelorum, cum decada saeculi uincitur, dominicae decadae mandata reparantur, et inde est, quod in mysterio domini aut decimae fructuum petuntur in lege aut in uincendo Aegypto ad praeparandum pascha mensis decima postulatur, quoniam qui in tribus potens initium medietatem et consummationem mundi in se operantis evice, non ut oblegaretur tempore uenisse se, sed ut uinceret recognoscit et credens aeternis intemporabilis factus intellegit quod omne quod sol diei luna nocti minuitur aut crescit non inperium captiuitatis nostrae, sed operabilis constitutio sit naturae, totumque quod uiximus reuertentibus nobis ad genus nostrum uocabitur pascha domini, non opus mundi, sicut scribtum est: ego creaui omnem militiam caeli et non iussi, ut adoraretis ei. II [*]( 14 Deut. 32, 8. 18 Exod. 12, 3 (Itala: decima mensis, Uulg.: decima die mensis). 26 Hos. 13, 4. ) [*]( 2 bEUlCtOIAEGYptOI, uocab. A€Q- minor. litt. script. 5 bo UINCITIJI.. (DO€T 8 conicias NUmERIS 12 OeCAclOQl, C (in uersus fine) eras. IE 1 R 20 CONSaUm1 rOATIONea) INSUOlpECCANtlS, U et CC ras. del. eUICEeIIW, post eUICEe, cuius ultimam litteram posterior manus addidisse uidetur, uacat spatium trium uel quattuor litterarum 23 luN AIMOCTI )

79

Quod autem agnus inmaculatus anniculus ex agnis et haedis petitur adsumptus, ut, sicut scribtum est, imitantes opus Christi malitia paruoli et inmaculati legem domini inbuentes operemur et, dum homo deo redditur, totius mundi in anno numero deuicto innumerabilis Christi natura teneatur sicque ex agnis et haedis idest ex duobus in unum hominem nouum corporis et spiritus castificatione suscepta pascha domini et pascha nostrum hoc est Christus in homine et homo in.:. inatur in Christo et adinpleatur quod scribtum est: qui sanctificat et qui sanctificatur omnis ex uno. Quod autem expiatio domus petitur, non domus manufactae, quae ipsa temporis uetustate decidua est, emundatio postulatur, sed sicut scribtum est: quae domus nos sumus, si usque ad finem inculpata fidei uirtute nitamur, nec liminaria uel postes lignis et lapidibus instructa occisi pecoris uult deus cruore contingi, nec enim de talibus cura est deo,

sed dicente Paulo: omnis uiri caput Christus, Christi autem caput deus mysterium futuri baptismatis diuini sanguinis effusione ditandum prophetat in nobis, ac, sicut iam alii cognouistis, alii ut cognoscatis optatis, omnia [in] quae uidemus audimus oramus aut loquimur uel in postibus aut in liminaribus animati corporis data uult in introitum diuini sermonis aptari idest non in uagos saeculi errores rapi, sed consignantibus j nobis in gloriam crucis Christi uelut sanguine inmaculati agni diuinae passionis testificatione signari, ut ambulantibus nobis in nouitate uitae et non in uestustate litterae acceptum in uictoria a nobis corpus non appelletur iam terra saeculi sed domus dei nec fornicationis habitaculum sed imago corporis Christi. [*]( 1 Exod. 12, 5. 2 cf. I. Cor. 14, 20; 16, 10; II. Petro 3, 14. 9 Hebr. 2, 11. 11 cf. Exod. 29, 36. 13 Hebr. 3, 6. 16 I. Cor. 9, 9. 17 I. Cor. 11, 3. 25 Rora. 7, 4. 6. 27 cf. I. Cor. 6, 13. ) [*](P T Est 2 Absummus, m (in mUS) ras. et linea del. SCRIBTUm imiTA~\'TIS 5 scrib. ANNI? 14 potES 15 pecoifts, b ras. del. 20 omNIAINqUAe] de IN cf. 60, 6; 61, 1; 62, 12 al. ORA muiR, litt. R in margine affixa 25 SIQNATI AE in UltAE ras. corros. )

80

Propter quod et uos intellegentes quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales, uenumdati sub peccato,

castificate animas uestras ad obaudiendum et offerte uos tamquam spiritales hostias, acceptabile sacrificium placens deo, et intellegentes praesentem lectionem non lumbos corporis praecingatis, sed, sicut apostolus ait, praecincti lumbos mentis uestrae sobrii in omnibus perfecte credite in quo signati estis spiritu et uelut mundantes domum dignum mandatis dei carnis uestrae habitaculum praeparate, ut delegatas in pascha I domini uigilias imitantes conuersantes in ignorantiae nocte peruigeletis ad deum et omne quod offertur a uobis, priusquam dies domini mane ueniat, consummatis, ac, si non statim possibile est consummare quod uultis, uicinum proximum idest cohabitantem uobiscum intellegentes spiritu in auxilium perficiendi operis aduocate, quoniam, sicut Paulus ait, ipsius est et uelle et operari in nobis et perficere.

Et sicut praesens lectio ait dicente domino: et erit in testimonio sanguis quem in postibus et liminaribus posuistis; ego enim uidens sanguinem hunc protegam uos nec erit plaga exterminii in uos, cum percutio terram Aegypti, sic nos adueniente in iudicium domino ipso testimonium reddente pro nobis et in cordibus nostris clamante: abba pater non cum hoc mundo damnemur, sed signati frontibus praetiosi sanguinis testimonio absoluamur in Christo.

Inter quae omnia, licet aper scribturae dei loquantur ad uos, tamen, quia et ego testis uester habeor in Christo Iesu, consilium do tamquam misericordiam consecutus a domino, [*]( 1 Propter] cf. I. Petr. 1, 13 (infra lin. 6). et uos] cf. I. Petr. 2, 5 (infra lin. 3). lex] Rom. 7, 14. 2 castificate] I. Petro 1, 22. 3 offerte] I. Petro 2, 5. 6 I. Petro 1, 13; Exod. 12, 11. 7 in quo] Eph. 4, 30. ad u. 9-15 cf. Exod. 12, 6. 8.10. 4. 12 priusquam] cf. Malach. 4, 5 (ubi in not. Sabatarii \'manifestus\'). 16 Philipp. 2, 13. 17 Exod. 12,13. 22 Gal. 4, 6; Rom. 8, 15. 23 signati] cf. Apoc. 22, 4. 24 praetiosi] I. Petro 1, 19. 26 cf. Io. 15, 27. consilium] I. Cor. 7, 25. ) [*]( 4 INACCCpi.] IN lin. del. 7 SOBRJI, 0 ex U corr. 11 p€R UIGELEtlS] ita codex 12 hlEr, I lin. del. CONSU:1ffiAtISJ nolui mutare in CONSUfDATIS 20 €LRplTf|plAQA )

81
ut exsuentes ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis facti pascha et in diebus septem, quibus aut inchoatur mundus aut agitur aut finitur, sine fermento idest sine uitio sinceres idest azymi et diebus saeculi nil debentes, naturam in uobis dei custodientes et legem idest carne domini uiuamus et sanguine,

ut, cum uenerit in iudicium deus, sicut in apocalypsi legitis, non numerus bestiae nec mesura saeculi simus, sed, in quibus etiam Iohannem fleuisse legitis de signatis signaculis septem, uelut liber doctrinae caelestis habeamur et inter duodecim milia signatorum patriarcharum numeris mancipati non numerus bestiae sed mensura hominis quod est angelus nuncupemur, adinpleto quod dominus in euuangelio ait: I filii huius saeculi nubunt et nubuntur, generant et generantur, filii autem dei neque nubunt neque nubuntur neque generant neque generantur, sed similes sunt angelis dei. [*]( 1 Col. 3, 9; Gal. 5, 24. 2 sqq. cf. Exod. 12,15; I. Cor. 5, 8. 7 Apoc. 13,18. 8 cf. Apoc. 5, 4. 1. 10 Apoc. 7, 4—8. 11 Apoc. 13, 18; 21, 17. 13 Luc. 20, 34-36. ) [*]( 11 patriareharum] cf. infra Orosii common., c. 2. ) [*]( 1 EXSU!ENtES] ita cod., cf. 88, 3 ACTIS 5 UOBIS] nolui mutare in NOBIS 7 | Jg E (in PSE) lin. del. 8 (T)\'€\'sURA, E in marg., cf. Brambach, Orth. p. 267 13 qu?Ö, I lin. pertenui del. 14 NulBENt 15 fsJUB€NT, E lin. del. 16 SIODlllS .öi.lf.Nlt.tRACtAtUSIEXobl\'.NClpn.lp.Uffil pSAl.COl\'|| ) [*]( XVIII. PriaciU. ) [*]( 6 )

82