Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

castificate animas uestras ad obaudiendum et offerte uos tamquam spiritales hostias, acceptabile sacrificium placens deo, et intellegentes praesentem lectionem non lumbos corporis praecingatis, sed, sicut apostolus ait, praecincti lumbos mentis uestrae sobrii in omnibus perfecte credite in quo signati estis spiritu et uelut mundantes domum dignum mandatis dei carnis uestrae habitaculum praeparate, ut delegatas in pascha I domini uigilias imitantes conuersantes in ignorantiae nocte peruigeletis ad deum et omne quod offertur a uobis, priusquam dies domini mane ueniat, consummatis, ac, si non statim possibile est consummare quod uultis, uicinum proximum idest cohabitantem uobiscum intellegentes spiritu in auxilium perficiendi operis aduocate, quoniam, sicut Paulus ait, ipsius est et uelle et operari in nobis et perficere.