Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

sed dicente Paulo: omnis uiri caput Christus, Christi autem caput deus mysterium futuri baptismatis diuini sanguinis effusione ditandum prophetat in nobis, ac, sicut iam alii cognouistis, alii ut cognoscatis optatis, omnia [in] quae uidemus audimus oramus aut loquimur uel in postibus aut in liminaribus animati corporis data uult in introitum diuini sermonis aptari idest non in uagos saeculi errores rapi, sed consignantibus j nobis in gloriam crucis Christi uelut sanguine inmaculati agni diuinae passionis testificatione signari, ut ambulantibus nobis in nouitate uitae et non in uestustate litterae acceptum in uictoria a nobis corpus non appelletur iam terra saeculi sed domus dei nec fornicationis habitaculum sed imago corporis Christi. [*]( 1 Exod. 12, 5. 2 cf. I. Cor. 14, 20; 16, 10; II. Petro 3, 14. 9 Hebr. 2, 11. 11 cf. Exod. 29, 36. 13 Hebr. 3, 6. 16 I. Cor. 9, 9. 17 I. Cor. 11, 3. 25 Rora. 7, 4. 6. 27 cf. I. Cor. 6, 13. ) [*](P T Est 2 Absummus, m (in mUS) ras. et linea del. SCRIBTUm imiTA~\'TIS 5 scrib. ANNI? 14 potES 15 pecoifts, b ras. del. 20 omNIAINqUAe] de IN cf. 60, 6; 61, 1; 62, 12 al. ORA muiR, litt. R in margine affixa 25 SIQNATI AE in UltAE ras. corros. )

80

Propter quod et uos intellegentes quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales, uenumdati sub peccato,