Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

Et sicut praesens lectio ait dicente domino: et erit in testimonio sanguis quem in postibus et liminaribus posuistis; ego enim uidens sanguinem hunc protegam uos nec erit plaga exterminii in uos, cum percutio terram Aegypti, sic nos adueniente in iudicium domino ipso testimonium reddente pro nobis et in cordibus nostris clamante: abba pater non cum hoc mundo damnemur, sed signati frontibus praetiosi sanguinis testimonio absoluamur in Christo.

Inter quae omnia, licet aper scribturae dei loquantur ad uos, tamen, quia et ego testis uester habeor in Christo Iesu, consilium do tamquam misericordiam consecutus a domino, [*]( 1 Propter] cf. I. Petr. 1, 13 (infra lin. 6). et uos] cf. I. Petr. 2, 5 (infra lin. 3). lex] Rom. 7, 14. 2 castificate] I. Petro 1, 22. 3 offerte] I. Petro 2, 5. 6 I. Petro 1, 13; Exod. 12, 11. 7 in quo] Eph. 4, 30. ad u. 9-15 cf. Exod. 12, 6. 8.10. 4. 12 priusquam] cf. Malach. 4, 5 (ubi in not. Sabatarii \'manifestus\'). 16 Philipp. 2, 13. 17 Exod. 12,13. 22 Gal. 4, 6; Rom. 8, 15. 23 signati] cf. Apoc. 22, 4. 24 praetiosi] I. Petro 1, 19. 26 cf. Io. 15, 27. consilium] I. Cor. 7, 25. ) [*]( 4 INACCCpi.] IN lin. del. 7 SOBRJI, 0 ex U corr. 11 p€R UIGELEtlS] ita codex 12 hlEr, I lin. del. CONSU:1ffiAtISJ nolui mutare in CONSUfDATIS 20 €LRplTf|plAQA )

81
ut exsuentes ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis facti pascha et in diebus septem, quibus aut inchoatur mundus aut agitur aut finitur, sine fermento idest sine uitio sinceres idest azymi et diebus saeculi nil debentes, naturam in uobis dei custodientes et legem idest carne domini uiuamus et sanguine,