Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

Quod autem agnus inmaculatus anniculus ex agnis et haedis petitur adsumptus, ut, sicut scribtum est, imitantes opus Christi malitia paruoli et inmaculati legem domini inbuentes operemur et, dum homo deo redditur, totius mundi in anno numero deuicto innumerabilis Christi natura teneatur sicque ex agnis et haedis idest ex duobus in unum hominem nouum corporis et spiritus castificatione suscepta pascha domini et pascha nostrum hoc est Christus in homine et homo in.:. inatur in Christo et adinpleatur quod scribtum est: qui sanctificat et qui sanctificatur omnis ex uno. Quod autem expiatio domus petitur, non domus manufactae, quae ipsa temporis uetustate decidua est, emundatio postulatur, sed sicut scribtum est: quae domus nos sumus, si usque ad finem inculpata fidei uirtute nitamur, nec liminaria uel postes lignis et lapidibus instructa occisi pecoris uult deus cruore contingi, nec enim de talibus cura est deo,