Tractatus Undecim
Priscillian, Bishop of Avila
Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.
[*](wirceb. fol. 81b ) Profetici forma praecepti diuinis ad praedicandum gloriis corporata etsi hospitio terreni tenetur habitaculi, tamen spiritus dei luce conpleta ita prophetiae opera disponit, ut praesentia deo tribuens credendi fidem hominibus insinuet et per ea quae uidentur spiritalium intellectuum in nobis gesta demonstret. Omnia enim quae uel facta uel scribta sunt, ad correctionem labentium hominum et ad credentium fidem dicta monstrantur, ut diuina lege proposita et uni deo in
nobis potestate seruata rebus praetereuntibus finis, peccantibus poena et mortalibus promittantur aeterna, sicut scribtum est: caeli ipsi perient, tu autem permanebis et omnis tamquam uestimentum ueterescit et tamquam amictum plicabis illos, tu autem ipse es et anni tui non deficient. Denique Moyses sanctus diuinis edoctus uerbis et in opus euuangelicae dispositionis electus, qui initio nascendi tale uenientis in carne meruit exordium, [*]( 7 Cf. Rom. 1, 20 et Priscill. can. VIllI. 8 cf. I. Cor. 10, 11 et Priscill. can. LXVrn. 13 Ps. 101, 27. 28. ) [*]( 2 Uid. infra subscriptionem huius tractatus 3 PROfEtICI, erat PROfltICI; corr. (rubro colore) man. I; uerba pROp CORpORA\' tres uersus complentia rubro colore exarata sunt 4 tERRAEINI, A ras. del. cf. supra 60, 6 10 (T)OM\'STANTUR 12 IN(D0RTAIiBUS] cf. supra p. 60, 6; 61, 1 13 SCR\'e,tUm 14 UCTeReSCaaTlTAO)1 qUA "":"J\' et ante et post Et binae litterae erasae esse uidentur 15 llloS, 0 ras. del. 16 erat ANNIIUItAetUAE, sed UltAE ras. del., A (in f\\0.CI tUAE) eras. et ex E (in tUAE) I factum est uEflEN" )
Uidens ergo futura haereticorum dogmata et diuersa ingenia disputantum, quod alii amant non factum sed perpetuum fuisse mundum et ideo cuius non sit initium futurum semper aeternum, alii sibimet ipsi. in uoluptatibus blandientes, dum omne quod peccant non sibi sed malitiae diaboli uolunt inputare uel saeculi, cum scribtum sit: Efrem ipse sibi posuit scandalum amans Channaneos et alibi apostolo dicente: unde bella, unde rixae j in uobis? nonne de uoluntatibus uestris?, sic mundi per haec accusantes naturam, propter quod hoc malum iudicant, nihil in his quae apparent deum fecisse confirmant et corporalibus concupiscentiis delectantes facturam corporis sui adsignantes diabolo putant se nescire quae faciunt et quae in corporibus suis peccant diuinae dispositionis sollicitudine non teneri, cum scribtum sit: corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem,
alii Solem et Lunam luminaria ad ministerium hominum constituta aestimantes deos principatibus mundi aelementorum tribuunt potestatem, cum scribtum sit: [*]( 2 cf. Exod. 12, 27 sqq.; Act. 7, 24. 7 Exod. 33, 11. 15 cf; los. 16, 10; Iudic. 1, 29. 16 Iac. 4, 1. 23 Sap. 9, 15. ) [*]( 2 PERCUSSO] ita cod; uid. Arch. f. lat. Lex. III, 315 7 Et belocutus, bE ras. del. 12 SJBllet 17 UOlUaTATIBUS] nolui mutare in UOlupTATIBUS; in Sessoriano quoque Speculi Augustini codice legitur ad hunc locum uoluntatibus1, p. 625, 14 Weihrich 20 CONCu\'piSC€lvJTl|lS, duae litterae (AE?) erasae 21 AbsiQTAN N tES, t (in tAN) ras. del. SEbESCIItE, b ras. del. )
ut diuisa temporum numeris et dierum habitaculum praestarent homini laboranti in opus Christi nec constitutum diuinae uoluntatis excederet, qui ad praebendum nostri ministerium diuina instituta seruare uoluisset; sic enim scribtum est de hiis: pater uester diabolus ab initio mendax fuit, et necesse est, cuius initium mendacii natura dedit, uiam ueritatis tenere non possit. Propter quod uos hortor et moneo, ut qui baptizati in Christo I Christum induistis reiectis saeculi tenebris tamquam in die honeste ambuletis et, sicut apostolus ait, nemo uos depraedetur secundum philosophiam mundi huius et non secundum Christum; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum et quae uidentur mortalia sunt; [*]( 1 Sirac. 17, 30. qui aduocat] Amos 5, 8; Iob. 5, 10. 4 dil. fr.] cf. Iac. 1, 16. 19; 2, 5. 6 ep. Iudae 12.13. 10 quorum iudicium] II. Petro 2, 3. 18 Io. 8,44. 21 Gal. 3, 27. 22 reiectis] Rom. 13, 12. 13. 23 nemo] Col. 2, 8. 25 sapientia] I. Cor. 3, 19; cf. Prisco prolog. in canones necnon can. IV et LXXXIX. 26 quae uidentur] II. Cor. 4,18; cf. Prisco can. XI. ) [*]( 5 PEIRICulA, U lin. del 8 fAEROCł$] Graece: xuficmx fypux 9 tUR\'PltubINES, E ex I fact. 14 uerba NU(D. — bAB. scriptura coartata exarantur, cf. 55, 23; 61, 5 15 pRAEStAREt NEC] cf. €ST supra 61, 7 18 SCRIBTU(T)b€ 19 NAtURAE 25 [Xj pCT) )
se aelementis solidatam caeli extendisse naturam sicque usu aeris uentorum potestatibus dato quadripertita temporum uice anni cursus et stellarum constitutas dispositiones. Cum enim uerbum diuinae uirtutis apparuit dicens: fiat lux, uniuersa quae erant intenebrata patuerunt et nocte uesperis ab splendore lucis diuisa, singulis quibusque rebus in locum dispositi ordinis segregatis, terra solidata est, ut alterutro aelementorum ministerio praecurrente par temporum uice usum dispositi operis spiritu uitae animata proferret, non quod terra uel caelum aut datis ex cognatis aelementis terrigenis principatibus spiritus propriae potestatis aliquid acceperit, sed ut rerum materia praeparata sermo diuinus facturae opus intrans sapientium praeceptorum instituta conpleret, tenens forum saeculi in habitaculum hominum constitutum. Denique his omnibus quae conuersatio mundi possidet secundum genus suum factis hominem
ad imaginem et similitudinem suam deus fecit acceptoque limo terreni habitaculi nostrum corpus animauit, ut domino rerum omnium homine praeposito in eo sabbatum idest requiem suam poneret, ubi imaginem suam et similitudinem corporasset, ac post traduce natura hospitium corporale homo ex homine praesumens caro nasceretur ex carne, in quo constitutis nobis et diuinorum mandatorum iussa sectantibus mundi opus et terrenae materiae I naturam castificata caro uinceret, (et) homo ministerio saeculi usus non concupiscentiae uoluntate deceptus haberet [*]( 2 Gen. 1, 1. 8 Gen. 1, 3. 19 Gen. 1, 21. hominem] Gen. 1, 27. ) [*]( 2 leCT€ 4 SOllTATAOD, T (in hl) eras. 6 STtlARUO), E ex I corr.(?) 7 g I corr. 9 UESPERES, E (in ftES) eras. 12 blSpOTITI, T (in POt) lin. del. 17 LORUm 24 pRAESU ffiENSCICARO, C in uersus fine eras. 25 qUO] ita cod. 27 Et deest ) [*]( XVIII. Priscill. ) [*]( 6 )
Denique ipse deus noster per omnem scribturam in se cuncta disponens dici se omne quod dicitur uoluit, ut solus potens saluare perdere in unoquoque opere nuncupati uerbi peccantibus