Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

rescriptum ab Hesdra in canone non legitur, tamen, quia post incensum testamentum reddi non potuit nisi fuisset scribtum, recte illi libro fidem damus, qui Hesdra auctore prolatus, etsi in canone non ponitur, ad elogium redditi diuini testamenti digna rerum ueneratione retinetur; in quo tamen legimus scriptum spiritum sanctum ab initio saeculi et hominum et rerum gesta retinentem cor electi hominis intrasse et, quod uix ad humanam memoriam scribti forma retineret, ordine numero ratione repetita, cum per I diem loquens et nocte non tacens scriberet, omnia quae gesta uidentur esse uel legimus scribta ad humanam memoriam condidisse. In quo libet exclamare: est! liceat! qualiter, rogo, pauca ex his legentes [*]( 1 I. Cor. 12, 3. 13 sq. cf. IY. Reg. 25, 9; IV. Esd. 14, 21 ad u. 14-24 uid. IV. Esd. (lib. apocryph.) c. 14 (inprimis u. 22. 25. 40. 43.) 22 cf. IV. Esd. 14, 43; Ps. 21, 3. ) [*]( 11 cf. inter alios Tertull., de cultu fem. 1, c. 3 (= I, p. 705 ed. Oehler): omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum; Hieronym., de perp. uirg. b. M. c. 7, et contra Uigilant. c. 7 (Migne 23, col. 190 et col. 344); Isid., orig. V, 39, 20; VI, 3, 2. 25 Boethius, de cons. phil. p. 16, 160 ed. Peip.: Itaque libet exclamare. ) [*]( 4 bieRUSAle] uid. p. 5, 9; 20,13; 25,12 et 22, al. 11 OSteNÖeate) coniunctiuum posui, sed cf. supra 36, 1; 42,1 12 ReSCRIBIT1 15 le QITUR] ita cod., cf. p. 82, 18 al. 20 boCDINeS 21 fOROJA1] nolui in accusatiuum mutare )

53
culpabiles sumus, cum magis ob hoc rei sumus, quod omnia quae de deo sunt profetata non legimus? Non dubito autem quemquam ex his qui calumnias potius quam fidem diligunt esse dicturum: ultra nihil quaeras! sufficit te legere quod in canone scribtum est. Cuius quidem uerbis facile ingenio humanae naturae quae otium potius quam laborem requirit adsurgerem,

nisi me Lucae euangelistae testimonium perurgeret dicentis in actibus apostolorum: addiscipuli pariter conferebant inter se scribturas, si ita esset, quemadmodum locutus fuerat ad eos Paulus, et ea quorum cognitionem uolo testimonium prophetiae in canone accepisse cognosco. Quamuis enim crimen sit apostolicis non credidisse sermonibus, non est tamen damnabilis culpae firmamentum fidei scriptorum probatione construere et nihil in quo nos infirmes redarguitio diaboli faciat reseruare. Potuit enim sermo diuinus, quoniam ipsius erat omne quod dixerat, I tamquam ab se loquens non scribtum ab alio dicere, sed ex se ipse proferre; dicens autem scribtum esse, necessario proponens nobis legendi sollicitudinem, et suam de quo profetatum fuerat gloriam et illius qui profetauerat debitam posteritati gratiam non omisit. Ego certe inter utrosque utrisque debitor sum, ut et illum qui ad me-. moriam diuinam profetauerit legam et deo credam. Quis enim non delectetur Christum ante saecula non a paucis, sed ab omnibus profetatum? aut quis diuinae magnitudinis et tam incredibilis miraculi deum nasci- habere et uirginalem metram in

ministerium diuini uerbi ad concipiendum uel parturiendum [*](8 cf. Act. 17, 11. 21 cf. Rom. 1,14. ) [*]( 1 sumus] modus coniunctiuus desiderari uidetur, sed cf. 50, 1 3 ante pjbeOD deletum est b puncto superposito; librarium praepostere blllCUNT scripturum fuisse opinor 8 facile cogites de AT blSCipull 14 łNf\'RmES] uid. supra p. 11,5 16 łpSJUSISERAt, litt. S (in S€R) exstincta L N07JI IN SCRIBTUO), IN lin. del. 21 UtRUSqUE, BU U altero loco in 0 conuers. 24 OfOfvJIS 25 UlRCINAl. €OU)T(D€ TRA(T), litterae UT lineis deletae sunt; librarium UtERUm scripturum fuisse putes 26 UCRBIINaAjb, IM ras. del., littera (A, ante lineam proponitur (fuit l) )

54
habitaculum corporis patuisse tam sterilis aestimator est, ut putet non in omnem terram adque in omnem hominem diuini sensus secreta clamasse, cum scribtum sit: omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus in gloriam dei patris?

Et ideo, quilibet ille sit qui haec neget, ego certe scio quod eius pharisaei recipiet mercedem qui adueniente domino, cum omnis turba cum apostolis iuncta clamaret: \'osanna, osanna in caelis, benedictus qui uenit in nomine domini\', corripi oportere eos dixit qui tam indubitanter praesentis dei I glorias non tacebant. Sed uideat qui huiusmodi est dixisse dominum: etiamsi isti tacuerint, lapides clamabunt, et intellegat quoniam, si duritia petrarum naturaliter praemortua ad dandum testimonium deo in usum humani sermonis animatur, quomodo sanctorum lingua praecluditur quae ad confitendum et suapte natura et diuina gratia perurgetur? Si enim gentiles animae idolorum formis et caerimoniis inpeditae auium praepetes transitus et dedita uentis itinera pinnarum uelut ad praescientiam futuri prouentus loquuntur et extarum uenas animatione terreni

spiritus palpitantes, dum fidem daemonibus dant, moritura post momentum animalium uiscera futura praenuntiare confirmant et de uita mortuos rogant dicentes lapidi \'surge\' et ligno \'uigila,\' sicque sacrilegium ab his studium dicitur, inperitia sapientia nuncupatur nescientibus his non deo se sacrificare sed daemoni: in quo si talibus apud se gloria est, quomodo nos diuinas sanctorum respuimus profetationes et, dum oboedimus uoluntatibus nostris, his qui deum profetauerint inuidemus relinquentes apostolica praecepta dicentia: spiritus nolite extinguere, I profetias nolite repudiare? Et ideo, quia [*]( 3 Philipp. 2,11. 7 cf. Luc. 19,37—39; Matth.21,9. 11 Luc. 19,40. 22 Habac. 2, 19. 24 cf. I. Cor. 10, 20. 28 I. Thess. 5, 19. 20. ) [*]( 1 pATU ISSeetlAOD, e linea et puncto, I in IAOO lineis del. Sltl.. pUfft . 0. LRlljlS 2 UtquAeNoN\', qUAE lineis del. 6 qutb, t lin. del. 10 UlbeANT 15 SUApTAe 23 S\'CqUE] nolui mutare in SlqUE )

55
ubi libertas ibi Christus, libet me unum clamare pro totis, quia et ego spiritum domini habeo: cesset inuidia diaboli! ab omnibus adnuntiatus est dominus, ab omnibus profetatus est Christus, (ab) Adam Sed Noe Abraham Isaclacob et a ceteris qui ab initio saeculi profetauerunt, et intrepidus dico quod inuidet diabolus: uenturum in carne deum omnis homo sciuit, non dicam hii quos in dispositione generationis suae in euangelio deus posuit et diuinae naturae fidem et numerum canoni praestaturos. Quod sicut scientibus et negantibus maior poena est,

sic et perfecta gloria est non solum corde credere, sed et ore confessionis gloriam non negare, dicente Dauid: credidi, propter quod locutus sum. In quo et apostolus Petrus sciens conscientiam in libris canonicis numeri rationem et relaxans legendi ea quae de Christo scripta sunt libertatem, cum ad Colosenses epistulam daret, dixit: cum lecta fuerit apud uos epistula haec, facite, ut et in Laodicensium eclesia legatur, et eam quae Laodicensium est uos legatis. Aut numquid damnabilis apud uos apostolus fuit, qui epistulam quae in canone non erat discipulos suos legere I permisit aut nobis maior cura pro Christo est sicque uoluntates uestras agitis, ut iniustum iudicium etiam in ea quae ante uos sunt decreta tendatis? Omnibus enim nobis qui deum Christum credimus plenitudo fidei dies domini est et lex uitae apostolici forma praecepti est, quoniam, si fides ex auditu, auditus autem per fidem constat, qualiter nobis futurorum spes [*]( 1 cf. II. Cor. 3, 17. 2 I. Cor. 7, 40. 4 Tob. 4, 13. 10 cf. Rom. 10, 10. 11 credidi] Ps. 115, 10. 15 Col. 4, 16. 23 cf. Hebr. 10, 22. 24 Rom. 10, 17; cf. Hil., de trin. V, 32, ubi recte legitur: aud. autem per uerbum. ) [*]( 2 Hilarius, contra Const. imp. c. 6: cesset itaque maledictorum opinio et mendacii suspicio; cf. de trin. II, 9; VII, 24; XII, 35. ) [*]( 4 AB deest 6 CARNE] uid. supra p. 7,18; 21,22 al. 13 CON SCIENTIA-=-] cf. supra p. 5, 4; 30, 3 al. exempla abundantis litterae M ) [*]( 20 slque] cf. 54, 23 22 TeNhATIS, b ras. del. CRCbjCDUS pLJEINITUho, eratne CREhEmUS? 23 locus fsJITUbo — bl€S scriptura coartata exaratur LEsTEtlex\'uITAEAJPOSTOLJL(l1 24 flblS )

56
ponitur, si quae ante docentur scribta uel dicta de Christo et in memoriam reseruata nec umquam ab apostolis repudiata sed lecta, non solum respuantur a nobis, sed tamquam sacrilega damnentur, cum in euangelio scribtum sit:

quicumque fecerit in nomine meo uirtutem, non potest de me male* loqui? In quo illud tamen non recuso nec respuo inperitis haec non committenda auribus, ne, quia ab hereticis pleraque falsata sunt, dum praetitulato nomine prophetarum in uerbis sanctorum diuinum opus quaerunt, haereticae falsitatis inruant foueam, dum apostolici sermonis non ad plenum retinent disciplinam. Sed nec propter nequitias pessimorum prophetia dam sanctorum est; nam in omnibus heresibus cunet arum scribturarum interpraetatione peruersa infelicium sectarum instituta de persuasione fecerunt omnesque se Christum deum credere et Christianos esse confirmant. Nec ideo diuina seribtura damnanda est aut repudianda fides Christi est aut nomen refugiendum est Christianum, si, dum adserere sacrilegia sua uolunt, catholici nominis audent usurpare consortium.

Si enim omnia quae legunt damnare uolumus, certe quae etiam in canone sunt relata damnamus, unde melius est interpraetationem funestam et institutionem sacrilegam quam scribturam damnare diuinam, quoniam scribtum est: uobis datum est scire mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis loquar, ut uidentes non uideant et audientes non audiant. Mihi certe seruo domini consideranti haec unus hic sensus est quoniam qui non amat Christum anathema maranata. [*]( 4 Marc. 9, 38. 22 Luc. 8,10; Marc. 4, 11. 12. 26 I. Cor. 16, 22. ) [*]( 6 NEC ex Ne\'que corr., qu€ lineis del., litt. C addita in marg. 7 rxje(|UHA(D, I linea et puncto, O) lin del. 10 pO€U€A(T) 12 erat €ST65T, prius EST ras. del. 17 Sl, erat el 19 CERTA 27 (DA b. RANATA- | flNltlNCipiT TRACTAtUS\'PAScbAE leQCpellxJ)1 ^aligCUODTUISaIN-XpO-lbu-bNO-NOST- Erasum est ante cum nomen AffiANTIA, de quo cf. praef. cap. II, ubi etiam de nota Tironiana h. 9 disputatur. )

57