Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

Et ideo qui conuersus ad fidem Christi prima media postrema omnia quae per dominum facta et quae post sunt futura cognouerit, necessario temporaria de perpetuis, falsa de ueris et segregans caduca de certis, ubi se di uinum genus uiderit, unum et indifferentem sibi deum retinens in ea quae neque in exordio neque fini obnoxiantur exultat; sed omne quod Dauid sanctus inter incerta certaminum et alienigenorum excidia bellorum confidens deo egit, non tamquam memoriale sae scribtum accipit, sed quid in nobis partim nostro partim corporis metu cotidianorum bella peccaminum et saecularium uarietas uoluntatum, dum pro certis incerta sectamur et inter aliena contendimus, ualeat recognoscit, dicente ipso Dauid in psalmis: [*]( 1 cf. Rom. 13, 12; Eph. 6, 11 sqq. disr.] cf. Ps. 2, 3. 6 Luc. 1, 1. 7 I. Cor. 3, 22; cf. Laodic. u. 8. 16 Act. 17, 28. 24 Ps. 18, 13. ) [*]( 1 fĮAÇRANTES in cod. ante CENSUS spatium duarum litt. uacat 3 NATURAℇℇ.δο] nolui mutare in NAtURAE Et b€0 sιmιɭιτΕR 5 EUUANGElIo\'co, 0 (in 10) lin. del. 11 PRAE\'UARICANTES Q 12 CONBRℇÇAMUR, 13 lin. et puncto del.; — omissum esse hic aliquid statuendum est; desideratur enim ylententiae altera pars, quae respondeat illi \'siue\' in u. 11 posito (uelut \'siue\' u. 12 respondet ei, quod exstat in u. 10) 18 flNI] opp. supra 57, 12 19 INTERCERTA AliENI CENORUx E ex I corr. 20 ACCEpiT, falso E ex I corr. 21 METUM, OD (in U(D) lin. del. 22 UOlUNTATUM] uid. supra 90, 19 )

94
domine, ab occultis meis libera me et ab alienis parce seruo tuo, quoniam iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Omnia enim,

quae uel gesta uel scribta sunt, ideo sic scribta sunt, ut dei sensus uisibilibus inuisibilia demonstrans aptissimo ad humanam intellegentiam sermone loqueretur omnisque homo qui deum uellet, quidquid in electione populi patriae profetarum loco tempore die mense oblectatione certamine acceptabile in scribturis deo cerneret, si se per ea quae sunt per deum prouisa disponens ad opinionem religiosae intellegentiae profecisset, omne quod scribtum est de se I scribtum esse cognosceret et ambulans in nouitate uitae, siue quid potestatibus daretur aut regibus, unicum hoc profeticis uocibus adpraehenderet quod quidquid amicum saeculo est Christo inuenitur inimicum, dicente apostolo: omnis amicitia mundi inimica est dei, et iterum: omnis concupiscentia carnis et uoluntas oculorum et ambitio humanae uitae non sunt de patre sed de hoc mundo sunt et mundus praeterit et concupiscentia eius,