Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*](Wirceb. fol).

Profetici historia sermonis diuinis inbuta uerbis et pronuntiantis tituli uelut propositi thematis gesta disponens non memoriam mortalium temporum, quae conhiuentia humano sen- 5 sui fortuitis semper motibus in aliquid existunt, tamquam ad doctrinam publicae opinionis eloquitur, sed referens gesta regnorum, dum alter alium ut uincat inpugnat, hoc quod unicum in nobis profetici operis munus est docet post euasio eorum quae sunt in mundo in cupiditate perditae uitae inter tot bella 10 uitiorum conscientiam ab omni culpa liberam conseruare et sic tanti muneris deum parentemque debere cognosci, ut, qui omne, quod profeta in persecutione sustinuit et Christus deus in passionem suam uicit, ad doctrinam nostram scribta esse cognouerit, utili ac necessaria ad intellegendum mandatorum 15 uia nitens inter tot inexploratas humanae uitae molestias et

indignas deo saeculi mensurabiles pugnas luricam iustitiae, confidentiae galeam, scutum aequitatis et, sicut scribtum est, gladium ex utraque parte acutum diuini oris adsumat et [*]( 14 Cf. Rom. 15,4. 17 cf. I. Thess. 5, 8; Eph. 6, 14. 19 cf. Apoc. 1,16. ) [*]( 3 Uid. quos citaui supra p. 86 Hilarii locos. ) [*]( 2 Uid. subscnpt. huius tractatus et subscript. tractatus antecedentis. 3 uerba PROFEICI - PRONUNTIAN tres uersus complentia rubro - colore exarata sunt PROFETICI, E ex I corr. (rubro colore) 4 pRO NUNTIA.̄ΤΕS 5 hCONUIUℇ.̄ΤΙΑ, U (in UI) lin. del. 13 pASSIO NEMSUA M] uid. supra 39, 13; 48, 7; 50, 2 al. 17 MENSURABILES, E ex I fact. )

93
indutus fidei armis studio animi flagrantis (in)census disruptis saeculi uinculis totum se diuinae unde profectus est naturae e deo Christo, cuius similiter debitor et imagini testis est, reddat intellegens quod inter diuinorum deambulacra uerborum omnis scribtura homo I totus est, euuangelico sermone testante omnem narrationem rerum in nobis fuisse conpletam, sicut et Paulus ait: siue Paulus siue Apollo siue Caefas siue mundus siue mors siue uita, omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem dei; quoniam in quorum exemplarium uiuentes in saeculo siue instituto bonae indolis siue cupiditate uitae praeuaricantis intramus, eorum post mortem siue in gloriam consortiis congregamur ...