Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

uerbum autem domini manet in aeternum. Quamuis enim humani intellectus infirmitas cogat profetici sermonis eloquia rerum species terrenarum tamquam superiorum uirtutum indices quaerere, ut uisibilium consuetudine familiariter admonente in insolitos sensus humanae inbecillitatis angustias religiosa discendi exspectatione laxemus, tamen ipsa natura nos docet quod haec sunt quae conuer. [*]( 2 quoniam] Ps. 50,5. 3 Omnia] cf. I. Cor. 10,11 et Prisc. can. LXVIII 5 Rom. 1, 20 et Prisco can. VIIII. 11 Luc. 22, 37. 12 Rom. 6,4. potestat.] cf.Tit.3,1. 15 Iac. 4, 4 (suprap.90,16). 16 I. Io. 2, 16. 17; I. Petro 1, 25. ) [*]( 20 humani] Hilanus, de trin. I, 19; uid. supra p. 69, 11. 24 angustias] Hilarius, de trin. I, 18; uid. supra p. 58, 7. ) [*]( 7 erat pupull 10 pROpĖCISSEt, E ex I corr. 13 bA\'RetUR, post T leuis ras. 14 SAECUĮÔ, supra 0 punctum tenue(?) 17 UOlUNTAS] cf.suprap.90,19; 93,22 20 AETERNOO lin. del. BUMANIA, A (in NA) lin. et puncto del. et I impos. 22 INblCIS 23 CONSUEtUbINE, E ex I corr. INISolltUS, cf. 61, 1; 69, 13 24 EXSPE,C,TATIONE, C in ras. exstat, erat t )

95
ad fidem aut pugnant aut dominantur in nobis tribulatione formidinum seu adolatione felicium, (ut) quae distrucximus instruentes ad ea quibus renuntiauimus reuertamur, quoniam nihil interest diabolo, utrum metu malorum an persuasione felicium alienatae a deo uitae peccati occasio et materia praestetur, nisi quod iam in captiuitatibus nostris tolerabilior est consuetudo miseriarum quam ruina felicium,

dicente de hoc : profeta: audi me, populus meus, quoniam sicut exactores uestri circumscribunt uos, ita et qui beatificant uos seducunt uos, ut semitas pedum uestrorum conturbent.

Et ideo Dauid sanctus titulum psalmi in doctrinam conuersorum positi post deuictas duas Syrias in exultationem triumfantis inducit, ut, qui titulum psalmi in doctrinam positi et gratulationem Dauid inter bella saluati in intellectum profetici sermonis agnosce, diuinae intellegentiae opus moliens et uoluntatum suarum in se uidens bella humanae inbecillitatis respueret errores et duas Syrias hoc est duo peccaminum principia, quod aliud animi aliud corporis officio datur saeculare aliquid uelle uel facere, deuincens indutus, sicut scribtum est, fidei armis uitiorum ageret triumphum et dedicatae in Christo conuersationis inmarcescibilem coronam uelut quibusdam uictricis militiae stipendiis mereretur,