De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. interea trepido uicinia maesta pauore
  2. pallebat tanti proceris discrimine, et omnis
  3. anxia pendebat populorum cura pauentum,
  4. dum se quisque putat similem perferre procellam
  5. inque uno nutat, quidquid consistit in uno.
  6. ergo aliquis forte ex illis, quos tetrior ira
  7. traxerat ad uotum sorbendi in caede cruoris,
  8. [*]( 111-151] Greg. Tur. 1. c. Egidius quoque cum obsideretur ab hostibus et excluso a se solatio turbatus impugnaretur, per inuocationem beati uiri fugatis hostibus liberatus est. idque daemoniacus in medio basilicae ipsa hora qua gestum fuerat est professus sancti Martini obtentu hoc fuisse concessum. 113] cf. Coripp. Ioh. III, 5. )[*]( 104 cordae S m*otus V 105 locuntur R 106 quoties urgente Sv 108 uerum P: uerbum HSV cod. Iureti 109 manifeste RlPV 110 et licit V obpraessa P oppraessa V1 oppressa ItSV1 112 quia F1 113 egedium R egidium PSV agmina P 114 obsiduo R1 115 urgens RSVv 116 rubor P1 robur Sv 117 ne R2 121 uicina PF1 cod. Iureti mesta S 122 pallebat scripsi: pallaebant S pal- X lebant RPVv proceres JB1 123 anxi P pandebat S 125 utat R mutat P quicquid R2SV - )
    144
  9. praecipiti ad nutum domini quasi turbine raptus
  10. praecedensque citos trans flabra et nubila uentos
  11. gestorum seriem captiuo e corpore prompsit,
  12. proclamans isdem momentis, tempore eodem
  13. obsidione urbem Martino orante solutam,
  14. atque ipsi donasse deum populumque ducemque.
  15. mox patuit manifesta fides seriemque probauit.
  16. ipse dies, eadem hora fuit, nihil ordine uerso,
  17. inuitumque hostem non fallere poena coegit.
  18. ut Balaam, domini cupiens maledicere plebem,
  19. extorquente deo coetum benedixit ouantem,
  20. haut alio penitusque ipso rerum ordine uenit
  21. nuntius, illam urbem tanta obsidione solutam,