De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quisquamne hunc sensu proprio putet esse locutum,
  2. qui fatur non nota sibi? de pectoris antro
  3. mugit et edomitam flectit possessio linguam,
  4. [*](102] cf. Y, 805. )[*]( 79 quanquam R2 ualidus R1 nã nando (na in ras.) R tranandos V1 80 fluum P1 scs BPV 81 om. R 83 surgite P1 84 nihil P 85 adque B1 adimet BPV cod. Iureti 87 passos PV cod. Iureti 88 fluium V 89 cellare coepit V 90 quae dudum] quaedum R 93 hunorum S fert atque scripsi: fractaq; RPSV cod. Iureti et fracta P. Pithoeus v: fractaque retinendum et uu. 93. 94 post u. 97 ponendos esse C. SchenTd existimat 94 compendia S 96 e om. P funere Barth 98 possesor R possor P1 rapebat P 99 grecis ItPV loquellis PV: loquillis 11 loquelis Sv 100 et fando luretm: effando BPSV cod. Iureti 101 quisquam nec P quisquamne uoto hunc (om. sensu) S 102 fator V 103 mugito te domitam V possesio V )
    143
  5. ut chordae id resonant motus, quod plectra pererrant,
  6. imperioque manus neruorum fila loquuntur.
  7. 0 quotiens urguente deo uentura fatentur,
  8. et quorum oblectant semper mendacia fraudem,
  9. extortum a domino coguntur dicere uerum!
  10. quae poena est manifesta loqui! praeceptio uocem
  11. elicit et cedit mandato obpressa uoluntas.
  12. Inlustrem uirtute uirum, sed moribus almis
  13. plus clarum magnumque fide, qua celsior extat,
  14. Aegidium hostilis uallauerat agmine multo
  15. obsidio, obiectis quae moenia sepserat armis,
  16. auxilia excludens et clausos uiribus urguens,
  17. ut minus obsessis faceret diuisio robor
  18. nec iungi ad bellum socialia castra liceret.
  19. uerum praesidio domini deiecta fugantur
  20. milia et egressum portis bipatentibus agmen
  21. restaurat solidas securo principe uires.