De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. praecipitem Rhodanum molli quae ponte subegit
  2. et iunxit geminas conexo tramite ripas,
  3. ut siccum praeberet iter, quod puppibus instat
  4. desuper et presso nutans uia pendet in amne.
  5. hanc quoque praesenti sociatus, sancte, patrono
  6. eripis, et cogis trepidum tua uota fateri,
  7. quae nollet donata tibi. reus adstat et Euro
  8. ocior amissa optatae specularia caedis
  9. non tacet inuisaeque sibi fit praeco salutis.
  10. haec quoque discussis patefecit calculus horis
  11. ipso, ut res docuit, conpleta et prodita puncto.
  12. Iam uero erga omnes curatio quanta medellas,
  13. non medicante manu, non suco adlata salubri,
  14. [*]( 130] cf. V, 408. II, 609. 137] cf. IIII, 180. 137 sq.] cf. Num. 22 sq. 140] cf. 132. )[*](129 cito R fabra PS1 130 promsit PV 131 om. v isdem R: hisdem PSV 132 salutam P 133 ipsum v docemque P 135 ora BV1 136 non om. v fallire P cod. Iureti 137 balacon P cupiens domini v 139 aut R haud S penitusque B1 ipso Sv: ipse RPV salutam 140 solutam] uenit P 141 rodanum ItSV rodonum P molliq; R cod. Iureti molli quem Sv pontes R1 142 unxit V tramine Sl 143 fort. quae pupibus P 144 praesso V1 147 reos PV cod. Iureti 148 otior r admissa v obtatae RP specula B 149 solus seruauit B: om. PSVt preco R 150 oris R 151 conplecta R completa S et om. V 152 ergo BVcod. Iureti omnis BPV cod. Iureti 153 allata S sulubri P )
    145
  15. nec ferri perpessa aciem nec graminis haustum
  16. ulcere nec raptum resoluti sulphoris ignem,
  17. sed uerbo medicante fluens recteque probata
  18. praecipiti uirtute fide, quae comminus adstans
  19. omnibus inuitat trepidos, dum sanat adeptos.
  20. hic caeci ignotae stupuerunt munera lucis,
  21. hic alacrem cursum uegetato corpore claudi,