De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et laudi aeternae felicia membra reseruat,
  2. insanus petiit misero cum corpore daemon,
  3. mersurus raptam uicino in gurgite praedam.
  4. uerum nil patitur miseratio tanta cruentum
  5. atque adimit diro saeuissima iura tyranno.
  6. duratum calcatur iter, solidata rebellat
  7. gressibus et passus properos non adluit unda.
  8. trans fluuium siccas stupuerunt agmina uestes
  9. et gaudens hominem purgandum cella recepit,
  10. quae dudum angelicae felix fuit hospita uitae.
  11. nec quicquam gestum turbatae tempore mentes
  12. in semet reduces sensu tenuere recepto.
  13. Chunorum plerumque sonos fert atque minantum
  14. murmura et incisas fera per conpendia uoces.
  15. auxilium sub teste patens nesciuit adeptus,
  16. . muneris ignarus tantoque e munere saluus.
  17. plerumque inflexas aliena ad murmura linguas
  18. possessor miseri rapiebat spiritus oris,
  19. ut Graecis fluerent Gallorum uerba loquellis
  20. et fando exprimerent gentem nec nomine notam.