De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et meritum renuendo probans hoc dignior extat,
  2. quod comit reliquos pretiosa modestia mores,
  3. inuidiamque fugit, qui se conferre pauescit.
  4. haec cernens genitor sancto uehementius instat,
  5. hos quoque coniungens precibus, quorum ille legendam
  6. dixerat esse fidem, ne uel differre liceret,
  7. quod germana pie Christo adspirante uoluntas
  8. suaserat atque paris concordis gratia iuris.
  9. submotis igitur populis, ne forte receptum
  10. oranti obstreperet confuso murmure uulgus
  11. aut ostentaret proprias iactantia uires,
  12. hos tantum adiunxit socios, quos culmen honoris
  13. fecerat esse pares et quis par cura precandi,
  14. [*]( 48] cf. 17.1, 206. 60] cf. III, 65. 61] cf. II, 507. 64] cf. II, 509. )[*]( 47 praesumtio V carnis S 50 sarcuna P 51 deprimat Iuretns: e depraemat cod. Iureti depraemar P deprimar S depremar V 52 dificilis P 53 committit PS 56 euixit V 57 munquit 81 prumptius PV 60 talia saepe ........ 379 pectore eaedes desunt in V 63 inuiduaque P que P1 pauiscit P 64 hoc S 65 legenda P 69 summotis S 72 adiuxit P )
    110
  15. par studium, conexa fides, coniuncta uoluntas.
  16. additur et genitor trepidans, quem munera Christi
  17. acrius optantem faciebant uota fidelem.
  18. tum sublimi animo erectus, sed corpore pronus,
  19. sursum cor sanctum statuens, sed membra deorsum,
  20. carne iacet, sed mente uiget. conscendit in altum
  21. mens coniuncta deo, premitur iactantia carnis.