De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ac madidum pectus perfundens imbre genarum.
  2. et iam Martini mentem concusserat almam
  3. adsuetae pietatis amor. sed causa morarum
  4. de probitate fuit, pretiosi cura pudoris
  5. [*]( 17] cf. Num. 22,28. 18 = IIII, 255. 18-100] Sulp. Sev. Dial. III, 2, 2-8. 43] cf. I, 333. )[*]( 17 quamdam P facta V 18 carnotena S qua Iuretus: quae PSV 20 inanis P 21 obstructa (r in tas. m. 2) V loquillis PV1 loquelis SV2V 25 hea quaties S 26 perisse PV 28 e V: et PS tenebris v 30 incerta V 31 rapiesque P 32 prima salis V 35 obtaret F1 38 quaerillam P querillam V1 querelam SV2V 40 incęidens P 41 madudum F1 perfecdens P-)
    109
  6. et semper claris socianda modestia factis,
  7. ne, quod contulerit meritum, iactantia perdat
  8. et uirtutis opus uitiet praesumptio cordis.
  9. ergo ait: \'indignum tanti ad miracula facti
  10. me reor et trepida pondus ceruice pauesco,
  11. quod ferre infirmus nequeo, ne sarcina maior
  12. deprimat et nimio inualidus sub fasce laborem.
  13. sed non difficilis quaeuis curatio Christo est,
  14. qui recte haec aliis conmittit signa ministris,
  15. sanctorum ut meritum domini miracula prodant.
  16. ecce duo adsistunt clari probitate fideque
  17. et uirtute uiri, quos recte euexit ad istum
  18. talis uita locum. numquid non promptius illis
  19. haec domini medicina dabit, quae grandia nostrum
  20. excedunt meritum, sed non sunt ardua sanctis?\'
  21. talia saepe iterans cordis documenta modesti