De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. sic uia dissimilis concordi adiungitur actu,
  2. sic humiles properant quo praecessere fideles.
  3. nec mora et adsueti persensit signa fauoris
  4. adsidue sanctus congaudens hospite Christo,
  5. cordis saepe fores ad talia munera pandens.
  6. tum benedicendo promi praecepit oliuum,
  7. oblatum inficiens uerborum nectare sucum,
  8. per quae mutato uenit medicina liquori.
  9. qui postquam infusus gratantis in ora puellae est,
  10. confestim innexae soluuntur uincula linguae,
  11. et madidas implens subito spiramine fauces
  12. murmur blandiloquum, uox expectata, reuixit.
  13. ac primum trepidam proprie signare loquellam
  14. incertosque sonos genitoris nomina iussit.
  15. haec uox prima fuit primoque loquentis ab ore
  16. eripuit pater atque auditam in uiscera mersit.
  17. exim prostratis cadit ad uestigia membris
  18. et genua extentis supplex conplectitur ulnis.
  19. quique preces solus tulerat reticente puella,
  20. iam domino grates non una uoce rependit.