De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. nam uix defessos stratis reiecerat artus
  2. admittens tenuem, uigili sed corde, soporem
  3. (nec sopor illud erat, quia mens adtenta uigebat):
  4. cum subito ante oculos larga mercede benignus
  5. adstitit inque suo uestitus paupere Christus
  6. aptauit propriis felicia tegmina membris.
  7. o uere pretiosa clamis! quid tale uel ostro
  8. uel ducto in filum pensis rutilantibus auro
  9. insignes meruere habitus? quid serica tactu
  10. leuia uel docte expressis uiuentia signis?
  11. ille hominum terraeque deus pontique polique,
  12. omnia qui tribuit, sine quo nihil, ipsaque cuius
  13. quae dedimus uel qui dedimus, donumque datorque,
  14. hac ope\' ditatur, numeret si lucra salutis.
  15. nec tamen hinc saltim stabilem iactantia mentem
  16. concutit, aut uanum persensit corde tumorem.
  17. o uirtus uicina deo, nil ducere laudi,
  18. cum laudanda geras, nec nostro adscribere facto,
  19. quae facimus, cunctoque deum laudarier actu.
  20. iam certe securus erat de iudice tanto,