De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quod sic maluerit trepidae cautella fidei
  2. adiectam membris duplicato tegmine partem
  3. concessisse uni quam diuisisse duobus.
  4. nec mora tardat opus, sed transit dextera uotum:
  5. expediit factum, quidquid mens uidit agendum.
  6. stringitur inuictus sine crimine uulneris ensis
  7. et mediam resecat miseratio prodiga partem,
  8. peiorem sibi credo legens. tum membra trementis
  9. obtegit, et tradens aliquem de ueste teporem
  10. iam leuiore habitu recipit de frigore partem.
  11. o felix, uirtute tua miracula uincens
  12. omnia et excedens domini praecepta iubentis.
  13. ille etenim modico contentos nos iubet esse
  14. nec seruare duas uestes: tu diuidis unam.
  15. 95 aspiciunt omnes. alii deformia rident
  16. tegmina nec cernunt mage uerum in corde decorem.
  17. [*]( 93 sq.] cf. Mt. -10, 9 sq. )[*]( 74 imbre V 75 amictu Bl 76 iam Hartel trucatam P conpessat P pendola V 77 calori, ori in ras. S .78 tapefacto A 79 uati V 80 amouit A et. om. VA damat Bl 81 malluerit R PVl trepide V tepidae Hartel coll. III, 55 (sed trepidam fidem intellego llouam, nondum roboratam cf. Cassictn. COHl. VII, 3, 2 a trepidis rudimentis ad pefitiam certam stabilemque perueniens) cautela BSV2A cod. Iureti 82 menbris S 83 concessise R diuississe P diuidisse A 85 expedit PV cod. Iureti expendit S expedit et A luretus facto ex factu R quicquid BSVA 86 sensis P1 87 et resecat miseram A 88 menbra S 89 taeporem P temporem 81 90 leuiorem A leuior v 92 excidens PV iubentus V1 95 deformina P 96 uemm mage S in om. S )
    23
  18. ast alii secum conpuncto corde queruntur
  19. iustitiam potuisse inopis decernere egenti,
  20. diuite quod censu substantia larga negasset.
  21. nec mora quin tanto reddatur palma triumpho.