De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. sed non erigitur uel per consortia Christi:
  2. augent uisa fidem, sancto renouata lauacro
  3. membra nitent sumuntque parem cum corde decorem,
  4. atque nonum pariunt fontis mysteria corpus.
  5. et tamen hoc senio morum carnisque refulgens
  6. quattuor a lustris geminos minus egerat annos,
  7. credo equidem, quod tota prius praecordia sanctus
  8. spiritus inrigui ditarit flumine doni:
  9. ut quondam sanctus felicia munera Petrus
  10. praemissa a domino iam tali in milite uidit.
  11. quisnam, quaeso, bonus sic consummare ualebit,
  12. ut coepit teneris felix Martinus in annis?
  13. et tamen ista gerens se nec coepisse putabat,
  14. quod uixdum geminis paulum tardauerat annis,
  15. iam meritis monachus, sed solo nomine miles,
  16. rumpere calcati iam uana uocabula mundi,
  17. spondentis spectans consortia sancta tribuni,
  18. ut paruam iustamque moram mox iudice Christo
  19. pensaret geminata salus per uota duorum.
  20. Interea effractis inrupto limite claustris