Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et uitare noua cari mihi damna pudoris.
  2. Quo me donatum praestanti munere gaudens
  3. ecce nouas, deus omnipotens, tibi debeo grates,
  4. exuperent quae paene alias cumulentque priores,
  5. quas contestatas tota haec mea pagina praesens
  6. continet, et quamquam spatiis prolixior amplis
  7. euagata diu claudi se iam prope poscat,
  8. nostra tamen iugis deuotio ponere finem
  9. nescit ad explenda tibi debita munia, Christe,
  10. hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendum
  11. conscius, hoc toto cupiens adquirere corde,
  12. omnibus usque locis et tempore iugiter omni
  13. te praefando loqui, te * meminisse silendo.
  14. quocirca et totum tibi me, deus optime, debens
  15. [*]( 576 sq.] ef. Hor. Epist. I, 7, 81 sq. 580] Uerg. Georg. IIII, 249 geueris lapsi sarcire ruinas. 582] Uerg. Aen. V, 361 hoc iuueuem egregiiun praestanti munere donat. )[*]( 566 Solarier (r2 ex s) Bl solarier P solari es scripsi coll. Auson. Prof, VIIII, 2 XVIII!, 2 solari dignare Leipziger 569 iuue nascere B 570 paenitus Bx corr. m. 2 575 mihi ignotum Haase ignotum mihi BP 579 possim P 581 uita renoua P 583 nonus P 584 pene B poenae P 591 adquierere P 593 te te Barth et te Haase te et malim )
    314
  16. cunctaque, quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsus
  17. nunc quoque concludens tibi desino teque precatus
  18. saepius attente nunc multo inpensius oro,
  19. ut, quia uita in hac, qua nunc ego dego, senili
  20. ipsa morte magis plura (haut) agnosco timenda,
  21. nec mihi, quid potius cupiam, discernere promptum est —