Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. quamcumque in partem tua iam sententia uergit,
  2. da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentem
  3. constantemque tuae uirtutis munere praesta,
  4. ut, qui iam dudum placitis tibi uiuo dicatus
  5. legibus et sponsam conor captare salutem,
  6. nec uicina magis pro condicione senectae
  7. tempora plus metuam mortis, cui subiacet omnis
  8. aetas, ambiguae nec me discrimine uitae
  9. suspectum exagitent uarii formidine casus,
  10. uitari quos posse, deus, te praesule fido,
  11. sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem,
  12. mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnem
  13. discutiat dubium fiducia certa pauorem,
  14. me, uel in hoc proprio mortali corpore dum sum,
  15. esse tuum, cuius sunt omnia, uel resolutum
  16. corporis in quacumque tui me parte futurum.