Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse,
  2. subueniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,
  3. quam nos nostra aliis debemus participanda.
  4. Nec tamen hoc ipso uitae me in ordine passus,
  5. 565 ambiguum nutare diu, uelociter ultro
  6. [*]( 540] Uerg. Aen. XI, 425 mutabilis aeui. 541] Uerg. Aen. II, 630 uolneribus donec paulatim euicta. 542 sq.] Uerg. Aen. I, 657 sq. nona pectore uersat consilia, cf. Paulin. Nol. X, 150. 544] Uerg. Aen. VI, 128 sed reuocare gradum. 548] Iuuenc. IIII, 554 si fas te credere Christum. 561] cf. Acta apost. 4, 32. 563] cf. Acta apost. 2, 45. )[*]( 541 est uictus BP euictus scripsi 542 celeps B celebs P caelebsque senex Barth semper excidisse puto cf. proleg. p. 278 549 posses B 555 maamen B 558 fort. notis 560 substentari P 563 nos om. Bl suprascr. m. 2 participando Haase 564 cf, proleg. p. 276 )
    313
  7. solari es dignate, deus, nostramque senectam
  8. inualidam uariis diuerso tempore morbis
  9. iugiter adsuetus blandis palpare medellis,
  10. nunc quoque sic ipsi iuuenascere posse dedisti,
  11. ut, cum iam penitus fructus de rebus auitis
  12. sperare ulterius nullos me posse probasses,
  13. cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere
  14. Massiliae potui, amissa iam proprietate
  15. conscripta adstrictus sub condicione tenerem,
  16. emptorem mihi ignotum de gente Gothorum
  17. excires, nostri quondam qui iuris agellum
  18. mercari cupiens pretium transmitteret ultro,
  19. haut equidem iustum, uerum tamen accipienti
  20. uotiuum, fateor, possem quo scilicet una
  21. et ueteres lapsi census fulcire ruinas