Eucharisticus
Paulinus of Pella
Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- paulatim, fateor, curis euictus et annis
- exul inops caelebs, * * facile in noua uersus
- consilia et uaria multum ratione uacillans,
- Burdigalam reuocare gradum conducere duxi;
- nec tamen effectus nostra est incepta secutus,
- utilitas cum uota sibi coniuncta iuuaret.
- quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causa
- a te prouisum fas est me credere, Christe,
- ut, praestare mihi quantum tua gratia posset,
- prolixo paulatim usu experiendo probarem,
- plurima subtracto cum per dispendia censu
- perdurare mihi speciem domus et renouatas
- saepius expensas te prospiciente uiderem.
- pro qua sorte quidem uitae scio me tibi grates
- inmodicas debere, deus, pro me tamen ipse
- nescio, si saluo possim gaudere pudore —
- siue quod ipse adhuc propriae specie domus utens,
- seu quod diuitibus contentus cedere natis
- omnia, quae possunt etiamnunc nostra uideri,
- expensis patior me sustentari alienis —