Eucharisticus
Paulinus of Pella
Paulinus of Pella, Eucharisticus
- urbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari,
- parua autem census substantia familiaris
- nec spes magna nouis subitura ex fructibus esset,
- non ager instructus propriis cultoribus ullus,
- non uineta — quibus solis urbs utitur ipsa
- omne ad praesidium uitae aliunde parandum —
- sed tantum domus urbana uicinus et hortus
- atque ad perfugium secreti paruus agellus,
- non sine uite quidem uel pomis, sed sine terra
- digna coli; uerum exigui iactura laboris
- suasit et in uacuum culturae inpendere curam
- uix plena exesi per iugera quattuor agri
- et fundare domum summa in crepidine saxi,
- ne quid de spatio terrae minuisse uiderer.
- porro autem expensas, uitae quas posceret usus,
- conductis studui ex agris sperare paratas,
- donec plena magis seruis mansit domus et dum [*]( 512] Uerg. Aen. VIII, 514 spes et solacia nostri. 514J Uerg. Aen. I, 130 Iunonis et irae, Hor. Epist. I, 4, 12 timores inter et iras. 519] Paulin. Nol. IIII, 1 cui summa potestas, cf. Uerg. Aen. X, 100. 520] Uerg. Aeu. I, 629 hac demum uoluit consistere terra. 535] Hilar. Hymn. I, 22 uitae quos usus exigit. 537 sq.] Uerg. Aen. V, 415 dum melior uiris sanguis dabat aemula necdum .., cf. Georg. III, 428. )[*]( 511 erepta Haase arrepta BP 514 interest Bl est del. m. 2 523 esses BP 525 urbis Bl corr. m. 2 526 at Barth 528 secrai perparuus B s. perparuus P cf. proleg. p. 278 senii perparuus Daum 529 uitę B 536 conductis dl conductus BP fort. parandas 537 domus om. Bl suprascr. m. 2 )
- maiores melior uires mihi praebuit aetas.
- at postquam in peius pariter mutauit utraque
- condicio instabilis semper generaliter aeui,
312