Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quam sibi maiorem contingere posse putabant
  2. Burdigalae, Gothico quamquam consorte colono.
  3. quod licet inuito me illos uoluisse dolerem,
  4. sic conpensandum tamen hoc ipsum mihi rebar,
  5. commoda ut absentis praesentum cura iuuaret,
  6. fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent,
  7. sponte sua mecum paulatim participando.
  8. sed cito praereptus iuuenis iam presbyter unus
  9. morte repentina luctum mihi liquit acerbum,
  10. summa autem rerum, tenuit quascumque, mearum
  11. [*]( 483] Auson. Or. 4 cuius formamque modumque. 494] Paulin. Nol. X, 126 contraria uotis. 506] Auson. Praef. II, 3 quicumque fuisses. )[*]( 485 coniux BP 486 nimio quema una uigare B nimio quae — recursans P 487 *ne C(ex me) B2 iam ultam P 488 B2 in lac. linquere natis Barth inque penatis BP linquere nat B3 in mg. 493 primo Barth prima BP socru Bl u m. 2 494 eum B 495 doloris B 497 fort. iuncta 498 deerant P 501 maioreme B 508 inuenis P praesbit B praesbyter P 509 liquida cerbum B )
    311
  12. tota erepta mihi multis. fuit una rapina.
  13. insuper ipse etiam, uelut ad solacia nostra
  14. qui superest, actu simul euentuque sinistro
  15. inter amicitias uersatus regis et iras
  16. destituit prope cuncta pari mea commoda sorte.
  17. Atque ita subtracta spe omni solaciorum,
  18. quae mihi per nostros rebar contingere posse,
  19. cunctaque sero probans a te magis esse petenda,
  20. quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas,
  21. Massiliae demum pauper consistere legi,