Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ut uel migrare exoptata hinc ad loca possem,
  2. uel mihi pars aliqua ex rebus superesset auitis
  3. inter barbaricas hostili iure rapinas
  4. Romanumque nefas, contra omnia iura licenter
  5. in mea grassatum diuerso tempore damna;
  6. a quo se exuere admisso nec nomina possunt
  7. cara mihi, maior nostri est quae causa doloris,
  8. cum mihi damna rei damnis cumulentur amoris,
  9. quem scio me fidum primis debere propinquis,
  10. quamlibet offensum, nec fas non reddere duco.
  11. sed bene si sapio, gratanda haec nunc mihi sors est,
  12. quae tibi conplacuit, multo potiora parante
  13. [*]( 406] Uerg. Ecl. VIIII, 55 sed tamen ista satis. 412] Uerg. Aen. II, 399 sq. litora cursu fida petunt. 422] Uerg. Georg. III, 228 regnis excessit auitis. 431] cf. Paulin. Nol. X, 108. 147. )[*]( 406 sit Haase sint BP 410 quantotius B 415 nouique BP nouaeque scripsi 417 nec] et non P 420 prouentus uota secutus (prouentus uo in ras. m. 2) B 421 hinc om. Bl supraser. m. 2 425 tempora B 428 om. Bx m. 2 coepit addere in mg. cu mihi d, deinde ascr. in capite paginae *amoris ex honoris in ras. B2 431 gratanda dl gratulanda B gratuanda P hec B 432 quaibi B parante Haase paranti BP )[*]( 20* )
    308
  14. iam te, Christe, mihi, quam cum securior ipse
  15. placatum rebar nostris adsistere uotis,
  16. cum mihi laeta domus magnis floreret abundans
  17. deliciis, nec pompa minor polleret honoris
  18. instructa obsequiis et turbis fulta clientum.
  19. quae peritura cito illo me in tempore amasse
  20. nunc piget et tandem sensu meliore senescens
  21. utiliter subtracta mihi cognosco fuisse,