Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. amissis opibus terrenis atque caducis
  2. perpetuo potius mansura ut quaerere nossem —
  3. sero quidem, sed nil umquam, deus, est tibi serum,
  4. qui sine fine manens miserandi ponere finem
  5. nescis et ignaris solus succurrere nosti
  6. praeueniendo prior multorum uota precantum
  7. et supra, quam petimus, bona nobis prospiciendo
  8. ambiguisque etiam, quid pro se quisque precetur,
  9. plura petita negas, magis apta his dare paratus,
  10. qui sapiunt tua dona suis praeponere uotis.
  11. namque et me moresque meos quanto prior ipso
  12. me melius nosses, in me prodendo probasti,
  13. quem maiora meis audentem uiribus ante
  14. prospiciens melius per te mihi consuluisti
  15. conatus inhibendo meos nimis alta petentes,
  16. auderem ut monachi perfecto uiuere ritu,
  17. cum mihi plena domus caris affectibus esset,
  18. qui sibi seruari consuetam indicere curam
  19. posse uiderentur, filii, mater, socrus, uxor
  20. [*]( 435] Paulin. Nol. IIII, 15 adsit laeta domus. 439] Paulin. Nol. VI, 263 pacnitet et tandem sensu meliore uolutat. 444] Sedul. C. P. II, 66 imperium sine fine manet, cf. Uerg. Aen. I, 279. 445] Uerg. Aen. I, 630 non ignara mali miseris succurrere. 447] Paul. ad Ephes. 3, 20 qui potens est omnia facere supcrabundanter, quam petimus. 453] Uerg. Aen. X, 811 maioraque uiribus audes. 457] cf. Paulin. Nol. X, 108. )[*](433 in te Barth 437 in structa B 441 amisis 13 442 quaere B 443 nilum quamds Bl corr. m. 2 445 nostri B 448 praecetur Bl corr. m. 2 449 dare B dona P 451 ot memores quemeos B1 distinxit m. 2 etiam memores quam illos P cf. proleg. p. 284 ipso Barth ipse BP 453 maioram eis P 458 qui Hacise quae BP )
    309
  21. cum grege non minimo famularum quippe suarum,