Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. erroremque meum deus in noua gaudia uertit
  2. multorum pariter mecum obsidione leuata,
  3. adcrescunt quae cuncta mihi simul ad referendas,
  4. Christe, tibi grates, quas inpos soluere uerbis
  5. parte rependo aliqua, semper debere professus.
  6. [*]( 383] Uerg. Aen. XI, 915 considunt castris ante urbem et moenia uallant. 384] Uerg. Aen. VIII, 150 accipe daque fidem, V, 108 pars et certare parati. 385] Uerg. Aen. XI, 304 muros adsidet hostis. 393] Uerg. Aen. VI, 833 in uiscera uertite uires, Paulin. Nol. XI, 5 iacis in mea uiscera uersus. 402] Uerg. Aen. X, 25 sq. numquamne leuari obsidione sines. )[*]( <3; )[*]( 381 pacte B pactae P partae dl 383 halano B 384 accepta B q; add. m. 2 certa reparato BP corr. Barth 385 obsiderat B 388 adh haerentia Bl coir. m. 2 390 -aut B fort. mediocri 393 sumbito Bx corr. m. 2 et in mg. ascr. i abrupte 394 *ansa (c eras.) B 395 Ji2 in mg. /• statuit 399 B3 lac. post uocabidum res indicauit signo in mg. iterato, fort. recte cf. proleg. p. 278 suscepta Barth 404 inposso luere B )
    307
  7. Sit tamen ista satis super his me esse profatum,
  8. - inter barbaricas longo quae tempore gentes
  9. expositus gessi. quorum mihi plurima saepe
  10. aduersa experto rursum suasere moranti
  11. linquendas patriae sedes quantocius esse —
  12. quod fecisse prius fuerat magis utile nobis —
  13. illa ut contento peteremus litora cursu,
  14. pars ubi magna mihi etiamnunc salua manebat
  15. materni census, conplures sparsa per urbes
  16. Argiuas atque Epiri ueterisque nouaeque,
  17. per quas non minima numerosis farta colonis
  18. praedia diffusa nec multum dissociata
  19. quamuis profusis dominis nimiumque remissis
  20. praebere expensas potuissent exuberantes.
  21. sed nec sero mea est prouentus uota secutus,