Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. propositum seruans operis subdenda putaui.
  2. tandem autem exacto longarum fine uiarum.
  3. maiorum in patriam tectisque aduectus auitis
  4. Burdigalam ueni, cuius speciosa Garumna
  5. moenibus Oceani refluas maris inuehit undas
  6. nauigeram per portam, quae portum spatiosum
  7. nunc etiam muris spatiosa includit in urbe.
  8. tunc et auus primum illic fit mihi cognitus, anni
  9. eiusdem consul, nostra trieteride prima.
  10. quae postquam est expleta mihi firmauit et artus
  11. inualidos crescens uigor et mens conscia sensus
  12. adsuefacta usum didicit cognoscere rerum —
  13. quidquid iam * * potui meminisse, necesse est,
  14. ipse fide propria de me agnoscenda retexam.
  15. sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis,
  16. quos mihi libertas ludusque et laetior aetas
  17. conciliare suis meritis potuisse uidentur,
  18. uel magis ipse libens recolam, uel dignius ausim
  19. [*]( 37] Uerg. Aen. I, 7 altae moenia Romae, cf. VI, 781. 42] Uerg. Aen. III, 714 longarum haec meta uiarum. 43] cf. Uerg. Aen. III, 108. 44 sqq.] Auson. Ordo urb. 146 quem pater Oceanus refluo cum impleuerit aestu, Sedul. C. P. II, 163 Iordanis refluas cursum conuertit in undas, Auson. de hered. 26 nauiger hic refluus me uehit ac reuehit. 51] Sedul. C. P. IIII, 152 mens conscia recti, cf. Uerg. Aen. I, 604. 55] Uerg. Aen. II, 101 sed quid ego haec. Auson. Genethl. 1 puerilibus annis, cf. Ouid. Met. II, 55. )[*]( 36 orbis Barth urbis BP 37 rome B 38 quaaamen B fort. tuenti .39 comperta B 44 spatiosa Barth Garunna B 46 spaciosum B 47 Nunc Ti1 corr. \'In. 2 in non haec P hac Barth 51 meus P 53 quicquid ex quidquid B quidquid enim potui meminisse egisse Barth posthac uel simile aliquid excidisse suspicor cf. proleg. p. 278 54 agnoscendo Barth 58 uidens BP libens scripsi )
    294
  20. inserere huic nostro, quem uersu cudo, libello
  21. quam pietatis opus studiumque insigne parentum