Eucharisticus
Paulinus of Pella
Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- permixtis semper docta exercere peritum
- blanditiis gnaramque apto moderamine curam
- insinuare mihi morum instrumenta bonorum
- ingenioque rudi celerem conferre profectum,
- ipsius alphabeti inter prope prima elementa
- nosse cauere decem specialia signa amathiae
- nec minus et uitia uitare a/.otvovorJTa.
- quarum iam dudum nullus uigeat licet usus
- disciplinarum, uitiato scilicet aeuo,
- me Romana tamen, fateor, seruata uetustas
- plus iuuat atque seni propria est acceptior aetas.
- nec sero exacto primi mox tempore lustri
- dogmata Socratus et bellica plasmata Homeri
- erroresque legens cognoscere cogor Ulixis;
- protinus ad libros etiam transire Maronis
- uix bene conperto iubeor sermone Latino,
- conloquio Graiorum adsuefactus famulorum,
- quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus,
- unde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior,
- eloquium librorum ignotae apprehendere linguae.