Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. fontem exundantis uoti uox conscia prodit.
  2. tu mihi lactanti uires in corpore inerti
  3. ad toleranda uiae pelagique incerta dedisti,
  4. editus ut Pellis inter cunabula quondam
  5. regis Alexandri prope moenia Thessalonices
  6. patre gerente uices inlustris praefecturae,
  7. orbis ad alterius discretas aequore terras
  8. perueherer, trepidis nutricum creditus ulnis,
  9. ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes
  10. Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undas
  11. moenia Sidoniae Carthaginis usque uenirem,
  12. ante suum nono quam menstrua luna recursu
  13. luce nouata orbem nostro compleret ab ortu.
  14. illic, ut didici, ter senis mensibus actis
  15. [*]( 15 sq.] cf. Uerg. Georg. I, 6. 16] Auson. Ecl. I, 12 octaua instaurat reuolubilis orbita solem. 20] Iuuenc. IIH, 7 ille sed abrumpens saeui penetralia cordis, I, 506 tacitae mentis penetralia, cf. IIII, 43. 22] Uerg. Aen. V, 396 effetae in corpore uires. 23] Paulin. Nol. XIII, 13 inter dura uiae uitaeque incerta uocaui (al. uocasti). 24] cf. Uerg. Aen. III, 105. 27] cf. Paulin. Nol. X, 104. 29] Auson. Epist. XXV, 69 iuga ninguida. 30] Uerg. Georg. II, 164 Tyrrhenusque fretis. 31] cf. Uerg. Aen. I, 678. 32 sq.] Uerg. Georg. I, 353 menstrua luna, Ouid. Met. XI, 453 sq. ante reuersurum quam luna bis impleat orbem. his ubi promissis spes est admota recursus, Uerg. Aen. V, 46 annuus exactis completur mensibus orbis. 34] Uerg. Georg. I, 247 illuc ut perhibent. )[*]( i 14 brume.am B frigore P 15 ds ex di B 16 cursum Barth aeui (i ex o) B 18 expraessas B 19 quidem B eq B3 in mg. clauso P 20 poenaralia B 27 urbis (o m. 3 in mg.) B vrbis (in mg. orbis) P aequora B re B3 in mg. 30 tyrreni B Tyrrem P 31 chartaginis B Chartaginis P 32 uouo P 33 compleret B 34 terrenis B1 corr. m. 2 )
    293
  16. sub genitore meo proconsule rursus ad aequor
  17. expertasque uias reuocor, uisurus et orbis
  18. inclita culminibus praeclarae moenia Romae;
  19. quae tamen haut etiam sensu agnoscenda tuentis
  20. subiacuere mihi, sed post conperta relatu
  21. adsiduo illorum, quibus haec tum nota fuere,