Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. reddor et ipse meis pactae inter foedera pacis,
  2. communi tamquam Gothico saluatus ab hoste,
  3. uallanturque urbis pomeria milite Alano,
  4. acceptaque dataque fide certare parato
  5. pro nobis, nuper quos ipse obsederat hostis. -
  6. mira urbis facies, cuius magna undique muros
  7. turba indiscreti sexus circumdat inermis
  8. subiecta exterius; muris haerentia nostris
  9. agmina barbarica plaustris uallantur et armis.
  10. qua se truncatam parte agminis haut mediocris
  11. circumiecta uidens populantum turba Gothorum,
  12. ilico diffidens tut« se posse morari
  13. hoste intestino subito in sua uiscera uerso,
  14. nil temptare ausa ulterius properanter abire
  15. sponte sua legit. cuius non sero secuti
  16. exemplum et nostri, quos diximus, auxiliares
  17. discessere, fidem pacis seruare parati
  18. Romanis, quoquo ipsos sors oblata tulisset.
  19. atque ita res * * temere a me coepta benigno
  20. auxilio domini euentu est expleta secundo,