Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. suetus quippe nouis tibi me obstringere donis,
  2. pro quis me scirem grates debere perennes.
  3. sed mihi tam subiti concusso sorte pericli,
  4. quo me intra urbem percelli posse uiderem,
  5. subrepsit, fateor, nimium trepido nouus error,
  6. ut me praesidio regis dudum mihi cari,
  7. cuius nos populus longa obsidione premebat,
  8. urbe ab obsessa sperarem abscedere posse
  9. agmine carorum magno comitante meorum,
  10. hac tamen hos nostros spe sollicitante paratus,
  11. quod scirem imperio gentis cogente Gothorum
  12. inuitum regem populis incumbere nostris.
  13. [*]( 328] Auson. Lab. Herc. 12 Cerberus extremi suprema est meta laboris. 332] Auson. Epiced. 4 Uasates patria, cf. praef. II, 5. 343] Paulin. Nol. XXII, 105 sorte pericli. 347] Uerg. Aen. VIII, 647 ingentique urbem obsidione premebat. )[*]( 329 fort. quam cf. tamen 292 330 exacto BP exactos scripsi la**ribus (bo eras.) B 334 nixa furore Barth 335 natu excidisse coni. Haase, malim nequam cf. proleg. p. 278 337 insontia Bl distinx, m. 2 uertens Barth 338 morter eorum B corr. m. 2 342 queis P 344 mihintra B1 corr. m. 2 346 ut Barth consilii ut BP consilio ut Leipziger consilio lect. margin. pro praesidio putat Schenkl, cf. proleg. p. 278 )
    305
  14. explorandi igitur studio digressus ab urbe
  15. ad regem intrepidus nullo obsistente tetendi,
  16. laetior ante tamen, primo quam affarer amicum
  17. alloquio, gratumque magis fore quem mihi rebar.
  18. perscrutato autem, ut potui, interius uiri uoto
  19. praesidium se, posse mihi praestare negauit
  20. extra urbem posito, nec tutum iam sibi prodens,
  21. ut uisum remeare aliter pateretur ad urbem,