Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. ipse nisi mecum mox susciperetur in urbe,
  2. gnarus quippe Gothos rursum mihi dira minari
  3. seque ab ipsorum cupiens absoluere iure.
  4. obstipui, fateor, pauefactus condicione
  5. proposita et nimio indicti terrore pericli,
  6. sed miserante deo, adflictis qui semper ubique
  7. imploratus adest, paulo post mente resumpta
  8. ipse licet trepidus, sed adhuc nutantis amici
  9. consilium audacter studui pro me ipse fouere,
  10. ardua dissuadens, quae scirem omnino neganda,
  11. praestanda quae autem, quam mox temptanda perurgens.
  12. quae non sero probans uir prudens ipse secutus,
  13. ilico consultis per se primatibus urbis
  14. rem coeptam adcelerans una sub nocte peregit
  15. auxiliante deo, cuius iam munus habebat,
  16. quo nobis populoque suo succurrere posset.
  17. concurrit pariter cunctis ab sedibus omnis
  18. turba Alanarum armatis sociata maritis.
  19. prima uxor regis Romanis traditur obses,
  20. 380 adiuncto pariter regis caro quoque nato,