Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. cognita donorum solacia, Christe, bonorum
  2. emensis indepta malis tua munera fando
  3. prodere et in lucem proferre recondita corde.
  4. namque et quanta mihi per te conlata potentum
  5. gratia praestiterit, facile experiendo probaui,
  6. saepe prius claro procerum conlatus honori
  7. ignorans, proprio quam praeditus ipse potirer,
  8. quantum et econtra ui inpugnante maligna
  9. ipsa patronorum mihi ambitiosa meorum
  10. obfuerint studia et nostri euidenter honores.
  11. ac mihi ante omnes specialiter, altera cuius
  12. pars orientis erat patria, in qua scilicet ortus
  13. [*]( 251 sq.] Uerg. Georg. III, 305 sq. haec quoque non cura nobis leniore tuenda nec minor usus erit, Quid. Met. XI, 297 pacis mihi cura tuendae. 266] cf. Auson. Genethl. 24. 271] Uerg. Aen. V, 540 et primum ante omnis, XI, 416 ille mihi ante alios. )[*]( 245 aequeuos B aeque uos P 255 lena Bd laeua P 256 blanda sinter (er a m. 2) B corr. m. 2 259 mallim BP 266 sepe B 270 et ed. Pisaur. Haase ex BP honoris BP honores scripsi 271 ac (c ex e \'nt, 2 in ras.) B at Barth 272 ostrus P )
    302
  14. possessorque etiam non ultimus esse uidebar,
  15. iniecere manum mala, sed mihi debita dudum,
  16. quod me et inuitum protracto errore. tenerent
  17. agminis ipsa mei primum molitio pigra,
  18. dissona et interdum carorum uota meorum,
  19. saepius et propriis certans mens obuia uotis,
  20. ambigui euentus quotiens formido recurrens
  21. tardabat coeptos sorte obsistente paratus,